라틴어 문장 검색

nam quemadmodum comminus, ubi in vicem pati et inferre vulnera licet, accendit ira animos eorum, ita ubi ex occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec quo ruant caeco impetu habent, velut ferae transfixae in suos temere incurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 264:1)
praecedere tamen iubet levem armaturam, quae, cum staret agmen, colligendis per tumulos telis ut missilia sufficerent, haud segne id ipsum tempus consumpserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 278:1)
in multitudinem compulsam in castra vis ingens missilium telorum coniciebatur, et vulnerari multos clamor permixtus mulierum atque puerorum ploratibus significabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 280:1)
velut avium examina ad crepitum primum missilium avolavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 575:1)
alteram hostes cum propulissent, ut restitueret rem inclinatam, consul equo advectus suos quidem a fuga revocavit, ipse, dum incautius ante signa obversatur, missili traiectus cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 206:3)
vehicula tantum imperata, ut tormenta telorumque missilium ingentem vim praeparatam bellicumque aliud instrumentum veherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 572:3)
galearum gladiorumque et missilium omnis generis maior aliquanto numerus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 665:4)
ipsi natura et operibus inexsuperabilis ripa videbatur, et praeterquam quod tormenta ubique disposita essent, missilibus etiam melius et certiore ictu hostis uti audierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 438:2)
iacula enim et sagittas et cetera missilia in tenebris, ubi quid petatur procul provideri nequeat, inutilia esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 441:2)
missilibus procul regia auxilia melius pugnabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 449:1)
sed Romani non ab iis tantum, cum quibus contractum certamen erat, sed multo magis ab ea multitudine quae disposita in turribus stabat omni genere missilium telorum ac saxis maxime volnerabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 451:2)
ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri, vel isti qui hosticas trium nummum causa subeunt sub falas, ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 16)
sagitta Cupido cor meum transfixit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 157)
Vide modo, ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 165)

SEARCH

MENU NAVIGATION