라틴어 문장 검색

ac statim immissa cohorte Thraecum depulsi et consectantibus Germanis Raetisque per silvas atque in ipsis latebris trucidati.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장6)
iam Germanos, quod genus militum apud hostis atrocissimum sit, tracto in aestatem bello, fluxis corporibus, mutationem soli caelique haud toleraturos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장8)
et adiacente Tiberi Germanorum Gallorumque obnoxia morbis corpora fluminis aviditas et aestus impatientia labefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장4)
simul ingens Germanorum vis per Raetiam timebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장4)
suis stimulis excitos Moesiae duces, sua constantia perruptas Alpis, occupatam Italiam, intersepta Germanorum Raetorumque auxilia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장5)
at sibi robur peditum equitumque, consanguineos Germanos, Gallias idem cupientis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장13)
quippe viribus cohortium abductis Vitellius e proximis Nerviorum Germanorumque pagis segnem numerum armis oneraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장15)
illuc incubuere Germani, et fuit interim effugium legionibus in castra, quibus Veterum nomen est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장11)
mox valescentibus Germanis pleraeque civitates adversum nos arma spe libertatis et, si exuissent servitium, cupidine imperitandi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장9)
Germani multa cum strage nostrorum navem abripiunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장4)
apud Germanos inconsulta ira:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장9)
caesorum eo die in partibus nostris maior numerus et imbellior, e Germanis ipsa robora.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장14)
ex quibus unus, egregium facinus ausus, clara voce gesta patefecit, confossus illico a Germanis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장7)
nec procul Veteribus aberat, cum Classicus ac Tutor per speciem explorandi praegressi cum ducibus Germanorum pacta firmavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장2)
transfugae e transfugis et proditores e proditoribus inter recens et vetus sacramentum invisi deis errabitis?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION