라틴어 문장 검색

In quo etiam bello ante illum unus filius eius Osfrid iuuenis bellicosus cecidit, alter Eadfrid necessitate cogente ad Pendam regem transfugit, et ab eo postmodum, regnante Osualdo, contra fidem iuris iurandi peremtus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 1:3)
nam cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 538:1)
itaque ut eliceret praedatores, edicit suis, postero die frequentes porta Esquilina, quae aversissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 115:1)
namque Attius Clausus, cui postea Appio Claudio fuit Romae nomen, cum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur nec par factioni esset, ab Inregillo, magna clientium comitatus manu, Romam transfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 172:1)
Appius Claudius ex Sabinis Romam transfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha17)
eo anno in civitatem accepti qui Veientium Capenatiumque ac Faliscorum per ea bella transfugerant ad Romanos, agerque his novis civibus adsignatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 40:1)
Charilaus et Nymphius, principes civitatis, communicato inter se consilio partes ad rem agendam divisere, ut alter ad imperatorem Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad praebendam opportunam consilio urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 364:2)
Pyrrhus, Epirotarum rex, ut auxilium Tarentinis ferret, in Italiam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XII Periocha6)
parum prospere adversus Pyrrhum pugnavit, elephantorum maxime inusitata facie territis militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha2)
cineas legatus a Pyrrho ad senatum missus petit ut conponendae pacis causa rex in urbem reciperetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha6)
de qua re cum ad frequentiorem senatum referri placuisset, Appius Claudius, qui propter valetudinem oculorum iam diu consiliis publicis se abstinuerat, venit in curiam et sententia sua tenuit ut id Pyrrho negaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha7)
iterum adversus Pyrrhum dubio eventu pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha11)
PYRRHUS in Siciliam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha1)
iterum Pyrrhum ex Sicilia in Italiam reversum vicit et Italia expulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha5)
res praeterea contra Lucanos et Bruttios et Samnites feliciter gestas et Pyrrhi regis mortem continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha12)

SEARCH

MENU NAVIGATION