라틴어 문장 검색

Tunde, tunde, aiebat, Anaxarchi follem, Anaxarchum enim non fundis:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 6:4)
Non ego, si merui, dubitem procumbere templis Et dare sacratis oscula liminibus, Non ego tellurem genibus perrepere supplex Et miserum sancto tundere poste caput.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 242)
Vidi ego, qui iuvenum miseros lusisset amores, Post Veneris vinclis subdere colla senem Et sibi blanditias tremula conponere voce Et manibus canas fingere velle comas, Stare nec ante fores puduit caraeve puellae Ancillam medio detinuisse foro.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 245)
At, quae fida fuit nulli, post victa senecta Ducit inops tremula stamina torta manu Firmaque conductis adnectit licia telis Tractaque de niveo vellere ducta putat.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 645)
o ego ne possim tales sentire dolores, quam mallem in gelidis montibus esse lapis, stare uel insanis cautes obnoxia uentis, naufraga quam uasti tunderet unda maris!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 45)
et cum quaesitum esset dilectu an voluntarii pro Samnitibus adversus Romanos bellassent per Latinos populos custodiendi dantur, iussique integram rem novi consules P. Cornelius Arvina Q. Marcius Tremulus - hi enim iam creati erant - ad senatum referre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 610:2)
sed quid hoc, quod picus ulmum tundit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 112)
perii, cor lienosum, opinor, habeo, iam dudum salit, de labore pectus tundit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 6184)
Viden ut anus tremula medicinam facit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 34)
nunc hunc impurissimum, barbatum, tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre, ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua comminuam illo scipione quem ipse habet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2163)
Pergin auris tundere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 358)
Perii, cum mentionem fieri audio usquam viduli * * quasi palo pectus tundat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 23)
quadratas enim machinae celerius dissipant, quod angulos arietes tundendo frangunt, in rotundationibus autem uti cuneos ad centrum adigendo laedere non possunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장14)
etiam in fluviatica aut marina si qui testam tunsam et succretam ex tertia parte adiecerit, efficiet materiae temperaturam ad usum meliorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장6)
deinde ruderi novo tertia pars testae tunsae admisceatur, calcisque duae partes ad quinque mortarii mixtionibus praestent responsum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION