라틴어 문장 검색

Eodem die quo rex Baldewinus humatus est, et Arnolfus patriarcha coepit aegrotare, clerus et populus tam rudis Ecclesiae tanto rege ac defensore viduatus, de regis restitutione agere coeperunt, dicentes non utile esse consilium ut rege ac defensoris solatio locus et gens diu careret, et locus et terra a nullo defensa periret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:1)
Et statim acclamatum est illum coronam regni jure recipere, et dominum patriarcham eum in regem procreare et promovere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:3)
Patriarcha autem adhuc vivens, licet aegrotus, videns populi devotionem et constantiam erga Baldewinum, quantulumcunque renitentem, et divitias Rohas sibi sufficere protestantem, ipse assensum benigne attribuens, [0713C] in regem et dominum Jerusalem unxit et consecravit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:5)
His miseriis et caedibus auditis in Jerusalem et circuitu ejus, rex et dominus patriarcha Germundus, cum omnibus viris, magnis afflicti sunt doloribus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 66:4)
Nam etsi Isaac benedixerit filios suos moriens, et Jacob benedixerit Patriarchas:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 7:4)
intrepide ad patriarcharum concilium, intrepide ad patrem nostrum Abraham, cum dies advenerit, proficiscamur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 2:2)
Haec qui studiose fuerit prosecutus, primatus benedictionis accipiet, sicut patriarcha Jacob qui continentia et fide humanarum supplantavit vestigia passionum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:1)
Vel quia is qui sacrificat, in unum splendorem, in unam lucem debeat credere Trinitatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:5)
Tres ergo mensurae, una similago, hoc est, unum erat sacrificium quod venerabili Trinitati, pari quadam mensura devotionis, et congrua plenitudine pietatis oblatum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:31)
Cujus rei manifestum et evidens exemplum est oblatio patriarchae Isaac, quem sacrificii modo obtulit pater nullius motu passionis inflexus humanae, mundam offerens Deo hostiam, vacuamque formidinis, et corporeae cupiditatis immunem, cum ipsa pietas patris devotioni cederet immolantis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:18)
Cibus nobis sit cognitio patriarcharum, epuletur animus in prophetarum oraculis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:12)
In trinitatem lanceolam non mittes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 5:4)
Tunc habuit domnus Pippinus rex in supradicta villa synodum magnum inter Romanos et Grecos de sancta Trinitate vel de sanctorum imaginibus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 767 37:2)
Eodem anno monachus quidam de Hierosolimis veniens benedictionem et reliquias de sepulchro Domini, quos patriarcha Hierosolimitanus domno regi miserat, detulit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 137:1)
Qui tamen, postquam nullus probator criminum esse voluit, coram omni populo in basilica beati Petri apostoli evangelium portans ambonem conscendit invocatoque sanctae Trinitatis nomine iureiurando ab obiectis se criminibus purgavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 144:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION