라틴어 문장 검색

E quibus sol, cuius magnitudine multis partibus terra superatur, circum eam ipsam volvitur, isque oriens et occidens diem noctemque conficit et modo accedens tum autem recedens binas in singulis annis reversiones ab extremo contrarias facit, quarum in intervallo tum quasi tristitia quadam contrahit terram tum vicissim laetificat ut cum caelo hilarata videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 102:1)
videturne summa inprobitate usus non sine summa esse ratione?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 69:7)
Equidem etiam illud animadverto, quod, qui proprio nomine perduellis esset, is hostis vocaretur, lenitate verbi rei tristitiam mitigatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 50:1)
Eo autem omni sermone confecto, tantam in Crasso humanitatem fuisse, ut, cum lauti accubuissent, tolleretur omnis illa superioris tristitia sermonis eaque esset in homine iucunditas et tantus in loquendo lepos, ut dies inter eos curiae fuisse videretur, convivium Tusculani;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 27:1)
aut tamquam machinatione aliqua tum ad severitatem tum ad remissionem animi, tum ad tristitiam tum ad laetitiam est contorquendus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 72:8)
vel quod ipsum oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum, quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis dilui non facile est, ioco risuque dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:7)
Nam nec insignis improbitas et scelere iuncta nec rursus miseria insignis agitata ridetur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 237:2)
nihil enim tam facile quam multitudo a tristitia et saepe ab acerbitate commode et breviter et acute et hilare dicto deducitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 340:2)
quibus et excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad tristitiam saepe deducimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:4)
Praeclaram vero causam ad me defertis, cum me improbitatis patrocinium suscipere voltis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 10:2)
Simiae vero Dodonaeae improbitatem historiis Graecis mandatam esse demiror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 101:1)
simiae vero Dodonaeae improbitatem historiis Graecis mandatam esse demiror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 101:1)
sed tamen ut te de re publica consoler, non ita, ut sperarunt mali tanto imposito rei publicae vulnere, alacris exsultat improbitas in victoria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 15:1)
id culpa Catonis, sed rursus improbitate istorum qui auspicia, qui Aeliam legem, qui Iuniam et Liciniam, qui Caeciliam et Didiam neglexerunt, qui omnia remedia rei publicae effuderunt, qui regna qui praedia tetrarchis, qui immanis pecunias paucis dederunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 9 2:9)
in quo multa molesta, discessus noster, belli periculum, militum improbitas, sescenta praeterea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 4 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION