-
nostram, quam describimus et munimus, viam ipse paullatim tentet;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:5)
-
ut vero ad interiora et remotiora naturae penetretur, necesse est ut tam notiones quam axiomata magis certa et munita via a rebus abstrahantur, atque omnino melior et certior intellectus adoperatio in usum veniat.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 39:2)
-
nisi homines praemoniti adversus ea se, quantum fieri potest, muniant.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 78:3)
-
Neque definitiones aut explicationes, quibus homines docti se munire et vindicare in nonnullis consueverunt, rem ullo modo restituunt.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 88:5)
-
quod satis ostendit, viam a sensu ad intellectum non bene munitam fuisse, cum eadem materia philosophiae (natura scilicet rerum) in tam vagos et multiplices errores abrepta fuerit et distracta.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 168:2)
-
non ulli mortalium curae aut cordi fuisse, ut intellectui humano ab ipso sensu et experientia ordinata et bene condita via aperiretur et muniretur;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:4)
-
Itaque ad hoc etiam via plane est aperienda et munienda.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 23:5)
-
Id quoque licet fiat, tamen intellectus sibi permissus, et sponte movens, incompetens est et inhabilis ad opificium axiomatum, nisi regatur et muniatur.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 35:1)
-
Fiat itaque experimentum per ollam figularem multiplici corio obductam ad muniendam ipsam ab aere extraneo, facta mora per tres aut quatuor dies in vase bene occluso;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:9)
-
Cum enim omnis interpretatio naturae incipiat a sensu, atque a sensuum perceptionibus recta, constanti, et munita via ducat ad perceptiones intellectus, quae sunt notiones verae et axiomata;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 371:3)
-
Moram appellamus, cum corpus aliquod sibi permittitur ad tempus notabile, munitum interim et defensum ab aliqua vi externa.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:2)
-
Iam, quatenus ad modos per quos conciliatur unitas, cavendum est hominibus ne dum unitatem religionis procurent et muniant, leges charitatis et societatis solvant et demoliantur.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:2)
-
In quaestionibus subtilibus eum obsidebunt, et allicient, et excutient, ut, nisi obfirmato et absurdo silentio se quis muniat, necesse ei fuerit se nonnihil prodere.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 5:5)
-
Unde quivis perspiciat amorem (quanquam rarius) aditum reperire posse non solum in cor apertum, sed et bene munitum, si diligenti custodia non asservetur.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:9)
-
Ut verbo dicamus, nec mercator aliquis obaeratus, nec decoctor rei familiaris occultus tot artificiis se muniet ad divitias simulandas, quot homines isti, vera prudentia destitui, utuntur ad prudentiae suae opinionem tuendam.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:21)