라틴어 문장 검색

ex quo uno genere totus est Tutor, mimus vetus, oppido ridiculus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 259:2)
ea ruina ipsum cum cognatis oppressum suis interisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 353:5)
Deploravit enim casum atque orbitatem senatus, cuius ordinis a consule, qui quasi parens bonus aut tutor fidelis esse deberet, tamquam ab aliquo nefario praedone diriperetur patrimonium dignitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 3:2)
nihil est autem tam cognatum mentibus nostris quam numeri atque voces;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:3)
De aequitate autem sic, ut sitne aequum amicos cognatis ante- ferre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 19장 2:4)
sit huic oppositus alter, bonus et sapiens et peritus utilitatis dignitatisque civilis quasi tutor et procurator rei publicae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 80:2)
306M Atque etiam si qua erat famosa, ei cognati osculum non ferebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 15:12)
amo illum mortuum, tutor sum liberis, totam domum diligo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 28 6:3)
Asinius Pollio ad me scripsit de impuro nostro cognato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 38 4:1)
sed de maiestatis iudicio duo mihi illa ex tuis litteris iucundissima fuerunt, unum, quod te ab ipsa re publica defensum scribis, quae quidem etiam in summa bonorum et fortium civium copia tueri talis viros deberet, nunc vero eo magis, quod tanta penuria est in omni vel honoris vel aetatis gradu, ut tam orba civitas talis tutores complecti debeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 11 3:3)
quod quidem ille testamento declaravit, qui me cum tutorem tum etiam secundum heredem instituerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 618)
. pergratum igitur mihi feceris, quoniam non modo reliqui tutores qui sciunt quanti me facias sed etiam puer ipse sibi persuasit te omnia mea causa facturum esse, si dederis operam, quoad tua fides dignitasque patietuir, ut quam plurimum pecuniae Pinnio solvatur Nicaeensium nomine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 6110)
idemque illo ipso tamen anno, cum ego cessissem, princeps autem civitatis non legum praesidio sed parietum vitam suam tueretur, res publica sine consulibus esset, neque solum parentibus perpetuis verum etiam tutoribus annuis esset orbata, sententias dicere prohiberemini, caput meae proscriptionis recitaretur, numquam dubitastis meam salutem cum communi salute coniungere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 2장 2:4)
quod hic simul atque sensit, de amicorum cognatorumque sententia Romam confugit et sese ad Caeciliam, Nepotis sororem, Baliarici filiam, quam honoris causa nomino, contulit, qua pater usus erat plurimum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 10장 1:1)
avaritiam praefers qui societatem coieris de municipis cognatique fortunis cum alienissimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION