라틴어 문장 검색

Clausa itaque janua, et universis transitu per regnum negato, locaverunt castra per camporum planitiem, et nuntios regi dirigentes, pacemque quaerentes, minime in pace et promissione [0408C] sua auditi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:4)
Nec mora, [0413A] percussit rex foedus cum duce, percusserunt et universi principes regni sui in jurejurando non ultra nocere peregrinis transituris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:10)
Ubi reversi nuntii ducis ab imperatore, retulerunt, quomodo captivos principes minime reddidissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:8)
Dux igitur, sic praemonitus ab advenis et Graecorum deceptiones edoctus, ad imperatorem minime introivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:7)
Verum dux adhuc minime mellifluis illius promissis credens, prorsus colloquium ejus refutavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:11)
Hi vero se minime eum praestolari, aut longius his partibus immorari astruxerunt, sed paulatim se praecedere, ipsum vero comitem recto et non nimium maturato calle posse subsequi, rebus suis caute et diligenter cum imperatore ordinatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:4)
Qui tantorum principum legatione cognita, et Solymani tam maturata adventatione, nihil morae ultra faciens, toto hujus noctis tempore acceleravit [0426B] iter;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:12)
In hac itaque turris ruina et contritione, uxor nobilissima Solymani vehementer exterrita, non ultra in urbis confisa praesidio, noctis in silentio, a suis in lacus flumine immissa est, ut sic navigio Christianos evaderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:12)
Quod Tankradus minime recusans, foedus in hunc modum cum illis innodari instituit, quatenus vexillum ipsius Tankradi in cacumine magistrae arcis in signum erigerent, quod Boemundo praecurrens, [0441B] hanc Tankradus vindicaverit civitatem, et sic intacta deinceps ab omni hostili impetu haberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 12:2)
cujus portas clausas reperiens, minime introire permissus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 20:3)
Sed vim et equitatum eorum comperiens, et minime nunc tot millia sufferre valens et debellare, via, qua venerat, Turbaysel reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 38:5)
Senatus et universi cives ad Baldewini et promissionem thesaurorum minime auscultant, non vivum, non sanum pro ulla rerum commutatione aut datione illum [0451C] evadere unanimiter exclamantes, injurias et calumnias sibi objicientes, quas sub eo et a Turcis ejus instinctu saepe sustinuerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 46:3)
sed tamen minime fidei illius se credebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:13)
- Christi populus adunatus non ultra dividitur, quem Podiensis episcopus circumspectum fore, paterne alloquitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 63:3)
Subsecuta est societas duum millium peditum virorum egregiorum, qui etiam ad pontem consistentes, minime transire permissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 66:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION