라틴어 문장 검색

nam illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 211:2)
ex hac ingeniorum diversitate nata dubitatio est, ad verbum sit ediscendum dicturis, an vim modo rerum atque ordinem complecti satis sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 139:3)
ut in tanta per omnes gentes nationesque linguae diversitate hic mihi omnium hominum sermo videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 234:3)
vitium est haec diversitas et signum vacillantis animi ac nondum habentis tenorem suum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 3:4)
In tanta iudiciorum diversitate referendam bene merentibus gratiam omnes tibi uno, quod aiunt, ore adfirmabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 31:4)
Non cadit autem in sapientem haec diversitas mentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 17:1)
in quibus quanta fuerit animorum diuersitas in simili fortuna puto uobis indicandum, multo magis quia ad uitam pertinet quam si ad eloquentiam pertineret.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 15:1)
conclamata sunt namque 3 iudicio universali scientiae dignitas virtus praerogativa, cuius ad maximum culmen meritorum gradibus ascenditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 7:4)
Quae ratio universitatem ex diversitate conposuit, ut omnia aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex conprehensibili et inconprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 10:4)
Noverunt et philosophi diversitatem arcani et publici ignis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 14:1)
Dicebat autem eis quia in multis quidem nostrae consuetudini, immo uniuersalis ecclesiae contraria geritis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:19)
antequam cognosceremus, credentes, quod iuxta morem uniuersalis ecclesiae ingrederentur, in magna reuerentia sanctitatis tam Brettones quam Scottos uenerati sumus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 1:7)
quatinus, sicut scriptum est, consummati operis uobis merces a retributore omnium bonorum Domino tribuatur, et uere per omnem terram exisse sonum eorum, et in fines orbis terrae uerba ipsorum, uniuersalis gentium confessio, suscepto Christianae sacramento fidei, protestetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII. 1:6)
Tu autem et socii tui, si audita decreta sedis apostolicae, immo uniuersalis ecclesiae, et haec litteris sacris confirmata sequi contemnitis, absque ulla dubietate peccatis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 6:2)
Etsi enim patres tui sancti fuerunt, numquid uniuersali, quae per orbem est, ecclesiae Christi eorum est paucitas uno de angulo extremae insulae praeferenda?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION