라틴어 문장 검색

inde consedit et nominibus in urnam coniectis citari quod primum sorte nomen excidit ipsumque e curia produci iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 30:1)
id ni fit, mecum pignus si quis volt dato in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS47)
tu qui urnam habes aquam ingere, face plenum ahenum sit coco.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 219)
cedo mi urnam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 452)
etiamne hanc urnam acceptura es?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 514)
tandem vero serio, etiam acceptura es urnam hanc?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 517)
adponam hercle urnam iam ego hanc in media via.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 521)
sed autem, quid si hanc hinc abstulerit quispiam, sacram urnam Veneris?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 522)
metuo hercle ne illa mulier mi insidias locet, ut comprehendar cum sacra urna Veneria.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 524)
iam hercle evocabo hinc hanc sacerdotem foras, ut hanc accipiat urnam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 527)
heus exi, Ptolemocratia, cape hanc urnam tibi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 529)
i dum, Turbalio, curriculo, adfert duas clavas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 538)
Age accipe illinc alteram clavam, Sparax.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 555)
his igitur naturae muneribus confisus vestimenta posuit in hospitio et oleo corpus perunxit caputque coronavit populea fronde, laevum umerum pelle leonina texit, dextraque clavam tenens incessit contra tribunal regis ius dicentis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말6)
Orion vero transversus est subiectus, pressus ungula tauri, manu laeva tenens, clavam altera ad geminos tollens.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION