라틴어 문장 검색

ceterum derecta utrimque acie Parthus imperium Orientis, claritudinem Arsacidarum contraque ignobilem Hiberum mercen- nario milite disserebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장9)
Pater ei Nero et utrimque origo gentis Claudiae, quamquam mater in Liviam et mox Iuliam familiam adoptionibus transierit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장1)
simul adfinitatem Claudius diremit, adactusque Silanus eiurare magistratum, et reliquus praeturae dies in Eprium Marcellum conlatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 4장6)
ac ni proelium nox diremisset, coepta patrataque expugnatio eundem intra diem foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 16장5)
atque ita infensis utrimque animis discessum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장6)
alii occulte pepigisse interpretabantur ut omisso utrimque bello et abeunte Vologese Tigranes quoque Armenia abscederet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장2)
dein paucis diebus interiectis magna utrimque specie inde eques compositus per turmas et insignibus patriis, hinc agmina legionum stetere fulgentibus aquilis signisque et simulacris deum in modum templi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장6)
dirimit enim scinditque Suebiam continuum montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt, ex quibus latissime patet Lugiorum nomen in plures civitates diffusum.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 3:1)
forma navium eo differt quod utrimque prora paratam semper adpulsui frontem agit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 44장 1:2)
namque Clota et Bodotria diversi maris aestibus per inmensum revectae, angusto terrarum spatio dirimuntur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 23장 2:1)
atque ita inritatis utrimque animis discessum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 27장 3:2)
Piso M. Crasso et Scribonia genitus, nobilis utrimque, vultu habituque moris antiqui et aestimatione recta severus, deterius interpretantibus tristior habebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장4)
observatum id antiquitus comitiis dirimendis non terruit Galbam quo minus in castra pergeret, contemptorem talium ut fortuitorum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장2)
diu infructuosam et asperam militiam toleraverant ingenio loci caelique et severitate disciplinae, quam in pace inexorabilem discordiae civium resolvunt, pa- ratis utrimque corruptoribus et perfidia impunita.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장3)
paria Vitellius ostentabat, primo mollius, stulta utrimque et indecora simulatione, mox quasi rixantes stupra ac flagitia in vicem obiectavere, neuter falso.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 74장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION