라틴어 문장 검색

verum sic quoque iam robustis et severiore genere satis firmatis legendus vel ideo quod exercere potest utrinque iudicium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 132:1)
tum causas vel easdem, quas agi audierit, stilo et ipse componat, vel etiam alias veras modo et utrinque tractet, et, quod in gladiatoribus fieri videmus, decretoriis exerceatur, ut fecisse Brutum diximus pro Milone.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 221:1)
idem summo articulo utrinque leviter apprehenso, duobus modice curvatis, minus tamen minimo, aptus ad disputandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 242:1)
medius modus et translationibus crebrior et figuris erit iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis dulcis, lenior tamen ut amnis lucidus quidem sed utrinque ripis inumbratus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 226:1)
Ex altera parte lex est, ex altera testamentum, crux utrinque.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.13)
ibi dictator quantum nocte prospici poterat equo circumvectus contemplatusque qui tractus castrorum quaeque forma esset, tribunis militum imperavit, ut sarcinas in unum conici iubeant, militem cum armis valloque redire in ordines suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 300:1)
duxit ubi maxime tumultum conglobatae beluae faciebant pilaque in eas conici iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 220:1)
Italiam atque Africam in sortem conici, Africam ambo cupientes, volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 347:1)
sed adeo prope geminata cacumina eorum montium sunt, ut ex vertice altero conici tela in arcem possint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 297:1)
postero die arma lecta conici in acervum iussit consul sacrumque id Vulcano cremavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 138:1)
προ`σ τα` ἱστορούμενα Parmenion, προ`σ πᾶν κλῖμα Theodosius et Andrias, Patrocles pelecinum, Dionysodorus conum, Apollonius pharetram, aliaque genera et qui supra scripti sunt et alii plures inventa reliquerunt, uti conarachnen, conicum plinthium, antiboreum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장5)
Conica sectio non secat Conicam sectionem in punctis pluribus quam quatuor.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 31:2)
«Visum est, inquit, adhuc [0506A] Christianis principibus, quandoquidem tam egregios homines tibi subdi recusas, et Christianus fieri renuntias, ut viginti tirones de tua eligas multitudine, quod etiam Christiani facient, et datis utrinque obsidibus, et facto juramento utrinque tu in deo tuo ipsi in Deo suo, singulari certamine in medio confligant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 90:2)
Si punctum G tangit Conicam sectionem, punctum g tanget etiam conicam sectionem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 66:2)
Si a datae conicae sectionis puncto quovis P, ad Trapezii alicujus ABCD, in Conica illa sectione inscripti, latera quatuor infinite producta AB, CD, AC, DB, totidem rectae PQ, PR, PS, PT in datis angulis ducantur, singulae ad singula:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION