라틴어 문장 검색

postquam deflexit ad maritimos locos, inligatus praeda stativis castris adhaerebat, missu patris Apronius Caesianus cum equite et cohortibus auxiliariis, quis velocissimos legionum addiderat, prosperam adversum Numidas pugnam facit pellitque in deserta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 21장7)
quidam callidius interpretabantur initia conatus secunda neque diuturna, quia eorum quae terra caelove portenderentur certior fides, fluminum instabilis natura simul ostenderet omina raperetque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장3)
Nihil rerum mortalium tam instabile ac fluxum est quam fama potentiae non sua vi nixae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장1)
agitasse Gaium Caesarem de intranda Britannia satis constat, ni velox ingenio mobili paenitentiae, et ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 4:1)
iamque in ipsis castris pugnabatur, cum Agricola iter hostium ab exploratoribus edoctus et vestigiis insecutus, velocissimos equitum peditumque adsultare tergis pugnantium iubet, mox ab universis adici clamorem;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 2:1)
Ofonius Tigellinus obscuris parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, virilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quae- dam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac proditor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장2)
et mors Othonis quo laudabilior eo velocius audita.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장8)
abrogati inde legem ferente Domitiano consulatus quos Vitellius dederat, funusque censorium Flavio Sabino ductum, magna documenta instabilis fortunae summaque et ima miscentis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 47장3)
'sane,' inquit, 'legem Iuliam timeo,' coegitque se coram in cubiculo quam posset uelocissimum ac praesentaneum coquere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 2:4)
e pluribus comperi, notis quoque excipere uelocissime solitum, cum amanuensibus suis per ludum iocumque certantem, imitarique chirographa quaecumque uidisset, ac saepe profiteri maximum falsarium esse potuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 3장 2:3)
naves nec habebat rex et, si admovisset, pendentes et instabiles missilibus arceri poterant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 11:4)
"regiae tuae velocissimus consistit rex:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 14:5)
"Licet strenuum metum putes esse, velocior tamen spes est."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 14:10)
"Paupertas nostra velocior erit quam exercitus tuus, qui praedam tot nationum vehit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:32)
Illa vero miserabilis erat facies, cum ii, quos instabilis gradus fefellerat, ex praecipiti devolverentur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION