라틴어 문장 검색

nam verecunde dicit adsuetam manibus suis esse victoriam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4362)
nec sum adeo informis verecunde suam commemorat pulchritudinem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 251)
et verecunde rem inhonestam sup- primit, quam Theocritus aperte commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 514)
novimus et qui te subaudis 'corruperint', quod suppressit verecunde, licet Theocritus aperte ipsam turpitudinem ponat et ex- primat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 81)
nam Marullus mimogra- phus contempsit artem ad iocum movendum et parasito dixit tu "ut Hector ab ilio numquam recedis". est autem hoc dictum per amaritudinem rusticam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 262)
nam ille supra cum veneratione locutus est apud numen severum, contra hic iocatur, quia alloquitur numen, quod iocis gaudere manifestum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 337)
illum autem, quod ei viro succedendum esset, verecunde et dubitanter recepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 2:1)
praetereaque sine adrogantia gravis esse videbatur et sine segnitia verecundus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:6)
non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut ioco, comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et constantia sunt beati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:6)
vestri haec verecundius, illi fortasse constantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 147:7)
Tum ille timide vel potius verecunde:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 8:11)
Nihil nos P. Clodi bello Punico primo temeritas movebit, qui etiam per iocum deos inridens, cum cavea liberati pulli non pascerentur, mergi eos in aquam iussit, ut biberent, quoniam esse nollent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:3)
Neque enim ita generati a natura sumus, ut ad ludum et iocum facti esse videamur, ad severitatem potius et ad quaedam studia graviora atque maiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:2)
Ludo autem et ioco uti illo quidem licet, sed sicut somno et quietibus ceteris tum, cum gravibus seriisque rebus satis fecerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:3)
Ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestatis actionibus non sit aliena, sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION