라틴어 문장 검색

Iuppiter, qui genus colis alisque hominum, per quem vivimus vitalem aevom, quem penes spes vitae sunt hominum omnium, da diem hunc sospitem quaeso, rebus meis agundis, ut quibus annos multos carui quasque patria perdidi parvas redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 416)
cum autem excisae et dolatae vitalem potestatem amiserunt, venarum rigore permanente siccescendo propter raritatem fiunt inanes et evanidae, ideoque in aedificiis non possunt habere diuturnitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장7)
ut si quis ei quem urgeat fames venenum ponat cum cibo et aut abstinere eo quod vitale sit iubeat aut mortiferum vitali admisceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 433:1)
dissoluuntur enim positurae principiorum et penitus motus vitales inpediuntur, donec materies omnis concussa per artus vitalis animae nodos a corpore solvit dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:4)
sic animas caeli de fontibus unicoloras infundit natura solo, sed suavibus istic devinctae inlecebris retinentur, et aethera paucae conscendunt reduces, multas viscosus inescat pastus et ad superas percurrere non sinit auras, praescius inde Pater liventia Tartara plumbo incendit liquido piceasque bitumine fossas infernalis aquae furvo subfodit Averno, et Phlegethonteo sub gurgite sanxit edaces perpetuis scelerum poenis inolescere vermes, norat enim flatu ex proprio vegetamen inesse corporibus nostris animamque ex ore perenni formatam non posse mori, non posse vicissim pollutam vitiis rursum ad convexa reverti mersandam penitus puteo ferventis abyssi, vermibus et flammis et discruciatibus aevum inmortale dedit, senio ne poena periret non pereunte anima, carpunt tormenta foventque materiam sine fine datam, mors deserit ipsa aeternos gemitus et flentes vivere cogit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1218)

SEARCH

MENU NAVIGATION