라틴어 문장 검색

videsne ut in proverbio sit ovorum inter se similitudo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 78:5)
Pompeium, iuris publici, moris maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus ei commiserit ut videret ne quid res publica detrimenti caperet, quo uno versiculo satis armati semper consules fuerunt etiam nullis armis datis, hunc exercitu, hunc dilectu dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindicandis qui vi iudicia ipsa tolleret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 2:2)
quorum satis arguta multa, sed ut modo primumque nascentia minuta et versiculorum similia quaedam nimiumque depicta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장 2:2)
apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 2:3)
Sunt etiam qui illo vitio, quod ab Hegesia maxime fluxit, infringendis concidendisque numeris in quoddam genus abiectum incidant versiculorum simillimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 1:7)
isti autem cum dissolvunt orationem, in qua nec res nec verbum ullum est nisi abiectum, non clipeum, sed, ut in proverbio est - etsi humilius dictum est tamen simile est - , scopas ut ita dicam mihi videntur dissolvere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 1:1)
bene enim illo Graecorum proverbio praecipitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:8)
huic in tabellis tris huius modi versiculos datos:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 114:6)
fortis enim non modo fortuna adiuvat, ut est in vetere proverbio, sed multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat vim fortitudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 11:5)
quodnisi eo nomine virtutes continerentur, numquam ita pervolgatum illud esset, ut iam proverbii locum optineret, hominem frugi omnia recte facere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:4)
apparebat epigramma exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatum fere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:2)
Hinc etiam puto proverbium natum illud, ut dicatur posse taurum tollere, qui vitulum sustulerit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 25:8)
dederam hoc amicitiae, dederam etiam versiculis, quos de me composuit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 2:2)
Quaeris, qui sint versiculi, quibus gratiam rettuli?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 4:1)
Nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tunc denique habent salem et leporem si sunt molliculi et parum pudici.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION