라틴어 문장 검색

simulatque novam frondem agere coeperit, sarrito, et post triennium deinde caedito, et pecori praebete Equo abunde est viridis pondo xv, bubus pondo vicena, ceterisque pecoribus pro portione virium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 4:2)
Satiatque semodius cibi in diebus singulis vicenos et centenos turtures.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 3:4)
Pullos autem non expedit plures in singulas haras quam vicenos adici;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 9:1)
Extra lacum deinde per vicenos undique pedes gramine ripae vestiantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 5:2)
missionem dari vicena stipendia meritis, exauctorari qui sena dena fecissent ac retineri sub vexillo ceterorum inmunes nisi propulsandi hostis, legata quae petiverant exsolvi duplicarique.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장9)
quinquaginta milium spatium ferro flammisque pervastat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장2)
Post quae rettulit Caesar capiendam virginem in locum Occiae, quae septem et quinquaginta per annos summa sanctimonia Vestalibus sacris praesederat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 86장1)
quinquaginta hominum milia eo casu debilitata vel obtrita sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 63장3)
inter Ptolemaeum ac Tiberium minus ducenti quinquaginta anni fuerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장8)
aderatque iis clarus per illas gentis et nobis quoque fidus nomine Boiocalus, vinctum se rebellione Cherusca iussu Arminii referens, mox Tiberio, Germanico ducibus stipendia meruisse, et quinquaginta annorum obsequio id quoque adiungere quod gentem suam dicioni nostrae subiceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 55장2)
viceni dehinc equites adsumpti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장7)
nam si, ut Cicero in Hortensio scribit, is est magnus et verus annus, quo eadem positio caeli siderumque, quae cum maxime est, rursum existet, isque annus horum quos nos vocamus annorum duodecim milia nongentos quinquaginta quattuor complectitur, incipit Demosthenes vester, quem vos veterem et antiquum fingitis, non solum eodem anno quo nos, sed etiam eodem mense extitisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 16장 7:1)
statue sex et quinquaginta annos, quibus mox divus Augustus rem publicam rexit;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 17장 3:1)
transigite cum expeditionibus, imponite quinquaginta annis magnum diem, adprobate rei publicae numquam exercitui imputari potuisse aut moras belli aut causas rebellandi.'
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 4:1)
Titus Vinius quinquaginta septem annos variis moribus egit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION