라틴어 문장 검색

deteriore luto pravus quos edidit auctor, quem merito Grai perhibent Epimethea vates, et nihil aetherii sparsit per membra vigoris, hi pecudum ritu non impendentia vitant nec res ante vident;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:286)
continuo redit ille vigor seniique colorem mutavere comae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:136)
ut sese pariter diffudit in omnia regni membra vigor vivusque redit color urbibus aegris!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:163)
amissum lymphis reparant impune vigorem, pacaturque aegro luxuriante dolor
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus40)
Continuo dispersa vigor per membra volutus aestuat et venas recidivus sanguis inundat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix26)
hinc fusa per artus aspera secretum servant alimenta vigorem;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete8)
sed latus armavit gelido natura veneno, et frigus, quo cuncta rigent animata, medullis miscuit et proprias hiemes per viscera duxit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine3)
quae vis animaverit astra impuleritque choros;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:49)
linquis Rhodopeia saxa Orpheis animata modis;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:40)
qualis pestiferas animare ad crimina taxos torva Megaera ruit, Cadmi seu moenia poscat sive Thyesteis properet saevire Mycenis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:253)
coniuncta per artem flexilis inductis animatur lamina membris;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:209)
haec auguriis firmata Sibyllae, haec sacris animata Numae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:85)
Nunc et ipsi praedia nostra colere dedignamur et nullius momenti ducimus peritissimum quemque vilicum facere vel, si nescium, certe vigoris experrecti, quo celerius, quod ignoret,addiscat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 12:1)
Diebus quibus animantur ova, et in speciem volucrum conformantur, ter septenis opus est gallinaceo generi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 10:1)
Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturae studiosius nidis immorentur, neve longius evagatae refrigerent ova, quae quamvis pedibus ipsae convertant,aviarius tamen cum desilierint matres, circumire debet,ac manu versare, ut aequaliter calore concepto facile animentur, quin etiam si qua unguibus laesa vel fracta sunt, ut removeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION