라틴어 문장 검색

Elige ergo anum, elige deformem, elige probatae in domino continentiae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:23)
nobiles feminae nobiliores habiturae procos vilissimae condicionis hominibus et servulis copulantur ac sub nomine religionis et umbra continentiae interdum deserunt viros.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:18)
Nec alias magis apparuit Hispani militis vigor quam Romano duce.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERTORIANUM 3:2)
Ideo ergo simulachris eorum iunguntur figurae draconum, quia praestant ut humana corpora velut infirmitatis pelle deposita ad pristinum revirescant vigorem, ut revirescunt dracones per annos singulos pelle senectutis exuta:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 2:1)
Itaque tanto hoc seculum ad omnem continentiam promptius, ut pleraque harum rerum quae Syllana lege ut vulgo nota conprehenduntur nemo nostrum vel fando compererit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 12:3)
Sed nec in catalogo auxiliorum Turni, si velis situm locorum mente percurrere, invenies illum continentiam regionum secutum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 5:1)
Et est quidem superba et contumax et velut sui ostentatrix continentia:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:4)
Bellum, inquit, duobus mihi amicissimis cogor indicere, Disario et continentiae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:2)
hunc in eunuchis debilitatem tibiis ingerentem, quarum ossa quasi semper in superfluo humore natantia naturali vigore caruerunt et ideo facile intorquentur, dum pondus superpositi corporis ferre non possunt, sicut canna pondere sibi inposito curvatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 11:2)
tum sanguis etiam, qui, quamdiu fuit compos caloris, dabat membris vigorem, calore discedente versus in saniem non manet intra venas, sed foras exprimitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:2)
At postquam membris sensit constare vigorem, Vos, ait, o socii, sicut tormenta soletis, Me quoque mittendis rectum componite telis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:52)
caelicolae ad quos nostra pertinet vita, ut haud credo invisus caelestibus auras vitales carpis et nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis debentem et igneus est illis vigor et caelestis origo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6411)
sic Lucanus ensiferi nimium fulget latus Orionis (1.665). et sciendum non hoc eum intueri, ut cernat signa, quae omnibus patent, sed explorare stellarum vigorem, quo futura indicatur serenitas, ut in georgicis nam neque tunc stellis acies obtusa videtur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5172)
quae res faciunt perturbationem animabus, ne possint uti vigore suo et viribus propriis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7146)
videmus enim tale aliquid, ut in lucerna, quae per se clara est et locum, in quo est, sine dubio inluminat, sed si qua re tecta fuerit et inclusa, non perdit splendorem proprium, qui in ea est - remoto namque inpedimento apparet - nec tamen quia inpeditus est eius vigor, ideo etiam corruptus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 72436)

SEARCH

MENU NAVIGATION