라틴어 문장 검색

In eadem deinde linea, in qua viviradix obtinebit ordinem suum, praesidii causa, quorum ex numero propagaripossit in locum demortuae vitis, quinque malleoli pangendi sunt per spatium pedale;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 2:2)
isque pes ita medio interordinio sumitur ut ab utraque vite paribus intervallis distet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 2:3)
Nam si id factum non est, velut per fistulam ita per apertam vitis medullam nimius umor trahitur, idemque truncum cavat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 5:2)
unde formicis aliisque animalibus, quae putrefaciunt crura vitium, latebrae praebentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 5:3)
uniusne an plurium generum vites habendae sint, eaeque separatae ac distinctae specialiter, an confusae et mixtae catervatim.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 3:4)
Prudentis igitur agricolae est vitem, quam praecipue probaverit, nulla interveniente alterius notae 1 stirpe conserere, numerumque quam maximum eius semper augere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 1:1)
Neque enim umquam sic mitis ac temperatus est annus, ut nullo incommodo vexet aliquod vitis genus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 1:3)
Igitur si unum genus severimus, cum id acciderit quod ei noxium est, tota vindemia privabimur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 2:2)
Nec tamen ea causa nos debet compellere ad multas vitium varietates:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 3:1)
satis est enim per quattuor vel summum quinque genera vindemiae fortunam opperiri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 3:6)
De altero, quod mox proposueram, nihil dubito quin per species digerendae vites disponendaeque sint in proprios hortos, semitis ac decumanis distinguendae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 4:1)
nam vites, quae propter similitudinem coloris aut trunci flagellorumve uvae dinosci nequeunt, maturo fructu foliisque declarantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 5:4)
Sed omitto illud, quod indescriptis etiam vitibus contingere potest;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 4:4)
aut si maturitatem serotini expectet, amittat vindemiam praecoquem, quae plerumque populationibus volucrum pluviisque aut ventis lacessita dilabitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 5:3)
idque in consemineis vineis observari difficile est, quia maior pars puta-tionis per id tempus administratur quo vitis neque folium notabile gerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION