라틴어 문장 검색

qui cum propter paupertatem sues puer pasceret, una ex iis amissa vovisse dicitur, si recuperasset, uvam se deo daturum, quae maxima esset in vinea;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 48:3)
tum Caria tota praecipueque Telmesses, quos ante dixi, quod agros uberrimos maximeque fertiles incolunt, in quibus multa propter fecunditatem fingi gignique possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 136:3)
aggere maximo, vineis, turre altissima, magna tormentorum copia, multis sagittariis, magno labore, apparatu multis sauciis nostris, incolumi exercitu negotium confecimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 9:4)
atque, ut in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 13:4)
utque in cultura agri non vineas tantum, verum etiam arbusta, nec arbusta tantum verum etiam campos curo et exerceo, utque in ipsis campis non far aut siliginem solam, sed hordeum fabam ceteraque legumina sero, sic in actione plura quasi semina latius spargo, ut quae provenerint colligam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 16:1)
Quid arbusculae tuae, quid vineae, quid segetes agunt, quid oves delicatissimae?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 25:3)
Iam, quod deliberationis nostrae caput est, agri sunt fertiles pingues aquosi;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 5:1)
constant campis vineis silvis, quae materiam et ex ea reditum sicut modicum ita statum praestant.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 5:2)
Sub his per latus omne vineae porriguntur, unamque faciem longe lateque contexunt;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 9:1)
Harum alia arcolae illi, in qua platani quattuor, alia prato, alia vineis imminet diversasque caeli partes ut prospectus habet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 27:3)
In summa cryptoporticu cubiculum ex ipsa cryptoporticu excisum, quod hippodromum vineas montes intuetur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 28:1)
In fine cubiculum, cui non minus iucundum prospectum cryptoporticus ipsa quam vineae praebent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 30:2)
Sol licet admoto tellurem sidere findat, Et micet Icarii stella proterva canis, Arva pererrantur Paeligna liquentibus undis, Et viret in tenero fertilis herba solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 162)
Utque procul vidit carpentes pabula tauros - Carpebant tauri pabula laeta procul - Illuc se rapuit gregibusque inmiscuit illis Et petiit herbae fertilioris humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 512)
Sola fuit Crete fecundo fertilis anno;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1024)

SEARCH

MENU NAVIGATION