라틴어 문장 검색

Non igitur mirum in hac varietate Romanos quoque olim auctore Romulo annum suum decem habuisse mensibus ordinatum, qui annus incipiebat a Martio et conficiebatur diebus trecentis quattuor, ut sex quidem menses, id est Aprilis Iunius Sextilis September November December, tricenum essent dierum, quattuor vero, Martius Maius Quintilis October, tricenis et singulis expedirentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 3:1)
Haec fuit a Romulo annua ordinata dimensio, qui, sicut supra iam diximus, annum decem mensium dierum vero quattuor et trecentorum habendum esse constituit, mensesque ita disposuit, ut quattuor ex his tricenos singulos, sex vero tricenos haberent dies.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 38:1)
Sed secutus Numa, quantum sub caelo rudi et seculo adhuc inpolito solo ingenio magistro conprehendere potuit, vel quia Graecorum observatione forsan instructus est, quinquaginta dies addidit, ut in trecentos quinquaginta quattuor dies, quibus duodecim lunae cursus confici credidit, annus extenderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 1:1)
Iulius ergo Caesar decem dies observationi veteri superadiecit, ut annum trecenti sexaginta quinque dies, quibus sol lustrat zodiacum, efficerent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 6:1)
eoque explicitis duodecim mensibus, id est trecentis sexaginta diebus exactis, tunc inter Augustum atque Septembrem reliquos quinque dies anno suo reddunt, annectentes quarto quoque anno exacto intercalarem, qui ex quadrantibus confit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 1:4)
Et quia diximus quantum a centro acies usque ad partem orbis extenditur, sine dubio in horizonte διάμετρος orbis trecentorum sexaginta stadiorum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 16:2)
Cum tibi trecenti consules, Vetustilla, Et tres capilli quattuorque sint dentes, Pectus cicadae, crus colorque formicae;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII1)
'Centum Coranus et ducenta Mancinus, Trecenta debet Titius, hoc bis Albinus, Decies Sabinus alterumque Serranus;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXVII1)
Here de theatro, Pollione cantante, Cum subito abires, dum fugis, loquebaris, Hereditatis tibi trecenta venisse, Et mane centum, et post meridie centum.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXI3)
Praetorem pauper centum sestertia Gaurus Orabat cana notus amicitia, Dicebatque suis haec tantum deesse trecentis, Ut posset domino plaudere iustus eques.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVII1)
Cum mensas habeat fere trecentas, Pro mensis habet Annius ministros:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLVIII1)
Laudas balnea versibus trecentis Cenantis bene Pontici, Sabelle.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XIX1)
Ignotos mihi cum voces trecentos, Quare non veniam vocatus ad te, Miraris quererisque litigasque.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXV1)
A sene sed postquam patruo venere trecenta, Sobrius a thermis nescit abire domum.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXX3)
ter centum quomodo trecentos annos dicit, cum eam quadringentis regnasse constet sub Albanis regibus?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2723)

SEARCH

MENU NAVIGATION