라틴어 문장 검색

Visiones autem illae futurorumque praedictiones quo modo fiant, ille iam explicare conetur qui novit qua vi efficiantur in unoquoque animo tanta, cum cogitat.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 2:1)
"illi oculi carnis tuae utique in dormiente atque in lectulo iacente nunc vacant nec aliquid operantur et tamen sunt isti, quibus me intuens et ista uteris visione, ita cum defunctus fueris, nihil agentibus oculis carnis tuae, vita tibi inerit qua vivas, sensusque, quo sentias."
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 4:32)
Quis autem hoc totum, quod non dicendo dicere conatus sum et dicendo non dicere, quis hoc possit serenissima et sincerissima mente contueri eoque contuitu beatitudinem ducere, atque in id quod intuetur, deficiens quodam modo se oblivisci et pergere in illud, cuius visione sibi vilis est, quod est inmortalitate indui et obtinere aeternam salutem, per quam me salutare dignamini - quis hoc possit, nisi qui omnes superbiae suae toros inanes peccata sua confitens complanaverit seque substraverit mitem atque humilem ad excipiendum doctorem deum?
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 5:4)
Reddit etiam causas ea disciplina cur istae quoque visiones fallant, ut quae in aqua conspiciuntur maiora ad oculos fiant, quae procul ab oculis sunt, minora.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVIII 4:4)
13. Lata est etiam illa lex charitatis plena, ut scilicet homines egeni lege agentes admitterentur in forma pauperis, hoc est, ut nihil solvant advocatis, procuratoribus, aut scribis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 13:1)
Reges duo in occursu suo summis amoris et charitatis indiciis se mutuo exceperunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:9)
Postremo, ut scientiae veneno a serpente infuso, quo animus humanus tumet et inflatur, deposito, nec altum sapiamus nec ultra sobrium, sed veritatem in charitate colamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:4)
eamque in charitate perficiant et regant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:15)
sed charitatis non est excessus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:18)
sed potius benigne faveat, ut apocalypsim ac veram visionem vestigiorum et sigillorum creatoris super creaturas scribamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 40:3)
Quare si in operibus tuis sudabimus, facies nos visionis tuae et sabbati tui participes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:7)
et nihilominus ipsa visio lucis res praestantior est et pulchrior, quam multiplex ejus usus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 327:4)
Etenim visio non bene transigitur ad tactum, sed indiget medio et distantia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:4)
Et hoc ipsum est coelo in terris frui, quando mens humana in charitate movetur, in providentia quiescit, et supra polos veritatis circumfertur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:9)
Cum religio sit praecipuum humanae societatis vinculum, par est ut et ipsa debitis verae unitatis et charitatis vinculis astringatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION