라틴어 문장 검색

Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 9장9)
Quanto magis vocabam eos, tanto recesserunt a facie mea; ipsi Baalim immolabant et simulacris sacrificabant.
(불가타 성경, 호세아서, 11장2)
" Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.
(불가타 성경, 아모스서, 3장2)
et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel ", dicit Dominus Deus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장5)
Propterea immolat sagenae suae et sacrificat reti suo, quia in ipsis incrassata est portio eius, et cibus eius pinguis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장16)
" Et erit in die hostiae Domini: visitabo super principes et super filios regis et super omnes, qui induti sunt veste peregrina;
(불가타 성경, 스바니야서, 1장8)
et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum domini sui iniquitate et dolo.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장9)
Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: "Non faciet bene Dominus et non faciet male".
(불가타 성경, 스바니야서, 1장12)
Et erit funiculus maris reliquiis domus Iudae: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum et convertet sortem eorum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장7)
Dixi: Nunc timebis me, suscipies disciplinam! Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam. Verumtamen acceleraverunt corrumpere omnes actiones suas.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장7)
quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui perituram ovem non visitabit, dispersam non quaeret et contritam non sanabit et stantem non sustinebit et carnes pinguium comedet et ungulas earum confringet.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장16)
Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 1장11)
et multi ex Israel consenserunt cultui eius et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장43)
et ante ianuas domorum et in plateis sacrificabant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장55)
Et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat super altare;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장59)

SEARCH

MENU NAVIGATION