라틴어 문장 검색

basilicam sancti pontificis confessorisque Martini Perpetuus episcopus, dignissimus tanto praedecessore successor, multum priori 1 quae fuit hactenus capaciorem novavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 4:1)
In meo aere duco, vir omnium virtutum capacissime, si dignum tu quoque putas, ut quantas habemus amicitiarum causas, tantas habeamus ipsi amicitias, avitum est quod reposco;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Aquilino suo salutem 1:1)
processio fuerat antelucana, sollemnitas anniversaria, populus ingens sexu ex utroque, quem capacissima basilica non caperet quamlibet cincta diffusis cryptoporticibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 3:12)
cytisos, crocos, amellos, casias, ligustra, calthas calathi ferant capaces, redolentibusque sertis abacum torosque pingant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:14)
cuius te gloriae pariter ac famae capacem de orationis tuae qualitate coniecto, in qua te decentissime nuper pronuntiantem quae quidem scripseras extemporaliter admirabantur benivoli, mirabantur superbi, morabantur periti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 3:2)
stabat dicta sacri tenuis casa nomine templi et magnum Alciden humili lare parva premebat, fluctivagos nautas scrutatoresque profundi vix operire capax, huc omnis turba coimus, huc epulae ditesque tori coetusque ministrum stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis30)
"dum fore praeclaros armis et vivida rebus pectora vipereo Tyrios de sanguine iactas demissumque Iovis serie genus, a!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권107)
Silva capax aevi validaque incurva senecta, aeternum intonsae frondis, stat pervia nullis solibus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권183)
"panditur Elysium chaos, et telluris opertae dissilit umbra capax, silvaeque et nigra patescunt flumina, liventes Acheron eiectat harenas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권220)
sumere tunc arcus ipsumque onerare veretur patris equum, visusque sibi nec sceptra capaci sustentare manu nec adhuc implere tiaram.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권127)
Diva Iovis solio iuxta comes, unde per orbem rara dari terrisque solet contingere, virtus, seu pater omnipotens tribuit, sive ipsa capacis elegit penetrare viros, caelestibus ut tunc desiluit gavisa plagis!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권281)
questi quoque quidam nimia gloria luxuriare et evanescere vividum quondam illud Caesonis ingenium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 533:2)
sed vegetum ingenium in vivido pectore vigebat virebatque integris sensibus, et civiles iam res magnopere obeuntem bella excitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 237:2)
cibi vinique eundem capacissimum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 231:3)
primo urbis magnitudo capacior patientiorque talium malorum ea celavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 92:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION