라틴어 문장 검색

Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita".
(불가타 성경, 요나서, 4장3)
Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balac rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius Beor, de Settim usque ad Galgalam, ut cognoscas iustitias Domini ".
(불가타 성경, 미카서, 6장5)
Et dixit Aggaeus nuntius Domini secundum mandatum Domini populo dicens: “ Ego vobiscum, dicit Dominus ”.
(불가타 성경, 하까이서, 1장13)
Sed et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus, et confortare, Iesua fili Iosedec sacerdos magne, et confortare, omnis popule terrae, dicit Dominus exercituum; et facite, quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 하까이서, 2장4)
Verbum quod pepigi vobiscum, cum egrederemini de terra Aegypti, et spiritus meus stat in medio vestrum; nolite timere.
(불가타 성경, 하까이서, 2장5)
Et egressus est angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: "Leva, quaeso, oculos tuos et vide. Quid est hoc, quod egreditur?".
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장5)
" Iudas Maccabaeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribere nos socios et amicos vestros ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장20)
Coronam auream et baen, quam misistis, suscepimus; et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis, quae indulsimus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장37)
Nunc autem senui, vos autem in misericordia sufficientes estis in annis; estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra; auxilium vero de caelo vobiscum sit ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장3)
Confido enim eum modeste et humane, sequentem propositum meum, vobiscum acturum ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장27)
De ceteris autem per singula mandavi et istis et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장20)
— Sed quaeso, inquit, te, uide quam id sancte atque inuiolabiliter probes quod boni summi summum deum diximus esse plenissimum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:11)
sed quaeso, inquam, te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus relinquis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:17)
sed cum tui muneris sit latentium rerum causas euoluere uelatasque caligine explicare rationes, quaeso uti quae hinc decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:2)
Quare neque tanti sum animi, ut sine spe castra oppugnanda censeam, neque tanti timoris, uti spe deficiam, atque omnia prius experienda arbitror magnaque ex parte iam me una vobiscum de re iudicium facturum confido."
(카이사르, 내란기, 2권 31:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION