라틴어 문장 검색

sed quod in litteris obest, in syllabis non nocebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 55:1)
syllabis nullum compendium est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 59:1)
Tunc ipsis syllabis verba complecti et his sermonem connectere incipiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 60:3)
non alienum fuerit exigere ab his aetatibus, quo sit absolutius os et expressior sermo, ut nomina quaedam versusque adfectatae difficultatis ex pluribus et asperrime coëuntibus inter se syllabis catenatos et velut confragosos quam citatissime volvant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 66:1)
ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 124:1)
atque etiam in ipsis vocalibus grammatici est videre, an aliquas pro consonantibus usus acceperit, quia iam sicut etiam scribitur et nos ut luos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 128:1)
At quae ut vocales iunguntur aut unam longam faciunt, ut veteres scripserunt qui geminatione earum velut apice utebantur, aut duas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 128:2)
quaeret hoc etiam, quomodo duabus demum vocalibus in se ipsas coeundi natura sit, cum consonantium nulla nisi alteram frangat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 129:1)
inde in syllabas cura transibit, de quibus in orthographia pauca adnotabo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 135:5)
tertium est illud vitium barbarismi, cuius exempla vulgo sunt plurima, sibi etiam quisque fingere potest, ut verbo, cui libebit, adiiciat litteram syllabamve vel detrahat, aut aliam pro alia aut eandem alio quam rectum est loco ponat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 158:1)
nam si esset prosa oratio, easdem litteras enuntiare veris syllabis licebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 166:1)
praeterea quae fiunt spatio, sive cum syllaba correpta producitur, ut Italiam fato profugus, seu longa corripitur, ut unius ob noxam et furias, extra carmen non deprehendas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 166:2)
parcissime ea veteres usi etiam in vocalibus, cum ircosque dicebant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 168:1)
aut flexa pro gravi, ut Appi circumducta sequenti, quam ex duabus syllabis in unam cogentes et deinde flectentes dupliciter peccant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 171:2)
namque in omni voce acuta intra numerum trium syllabarum continetur, sive eae sunt in verbo sole sive ultimae, et in iis aut proxima extremae aut ab ea tertia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 178:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION