라틴어 문장 검색

pater inter hos L. Quinctius, cui Cincinnato cognomen erat, non iterando laudes, ne cumularet invidiam, sed veniam errori atque adulescentiae petendo, sibi, qui non dicto, non facto quemquam offendisset, ut condonarent filium orabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 145:1)
auctoritas viri moverat adfirmantis Capitolio reciperato et urbe pacata si edoceri se sissent, quae fraus ab tribunis occulta in lege ferretur, memorem se maiorum suorum, memorem cognominis quo populi colendi velut hereditaria cura sibi a maioribus tradita esset, concilium plebis non impediturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 201:1)
insectandisque patribus, unde Aspero etiam inditum est cognomen, tribunatum gessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 722:1)
collega additur ei Agrippa Menenius, cui Lanato erat cognomen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 145:2)
dictatorem dici Q. Servilium placet, cui Prisco alii, alii Structo fuisse cognomen tradunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 233:1)
T. Quinctius L. f. Cincinnatus - eidem et Poeno cognomen additur - et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 276:1)
imperioso quoque Manlio cognomen inditum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 314:3)
creati consules L. Valerius Potitus M. Manlius, cui Capitolino postea fuit cognomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 353:1)
et quem prope caelestem, cognomine certe Capitolino Iovi parem fecerint eum pati vinctum in carcere, in tenebris obnoxiam carnificis arbitrio ducere animam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 179:1)
acerbitas in dilectu non damno modo civium sed etiam laceratione corporum lata, partim virgis caesis qui ad nomina non respondissent, partim in vincula ductis, invisa erat, et ante omnia invisum ipsum ingenium atrox cognomenque Imperiosi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 34:1)
inter carminum prope in modum incondita quaedam militariter ioculantes Torquati cognomen auditum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 97:1)
redieratque res ad Camillum, cui unico consuli vel ob aliam dignationem haud subiciendam dictaturae vel ob omen faustum ad Gallicum tumultum cognominis dictatorem adrogari satis decorum visum est patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 259:3)
dictator magistro equitum A. Cornelio Cosso dicto comitia consularia habuit aemulumque decoris sui absentem M. Valerium Corvum - id enim illi deinde cognominis fuit - summo favore populi, tres et viginti natum annos, consulem renuntiavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 274:1)
flaccum Potitumque varie in annalibus cognomen consulis invenio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 256:1)
sequitur hunc errorem alius error, Cursorne Papirius proximis comitiis cum Q. Aulio Cerretano iterum ob rem bene gestam Luceriae continuato magistratu consul tertium creatus sit an L. Papirius Mugillanus et in cognomine erratum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 217:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION