라틴어 문장 검색

a duce Tarpeia mons est cognomen adeptus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 459)
Ianus forte suas bifrons Kalendas anni tempora circinante Phoebo sumendas referebat ad curules, mos est Caesaris hic, die bis uno (privatos vocitant) parare ludos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium68)
quique etiam pari contrarietate fata, quia non parcerent, Parcas vocitavere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 1:6)
a parte vestibuli longitudo tecta intrinsecus patet mediis non interpellata parietibus, quae, quia nihil ipsa prospectat, etsi non hypodromus, saltim cryptoporticus meo mihi iure vocitabitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 10:2)
unde et in pago Vialoscensi, qui Martialis aetate citeriore vocitatus est propter hiberna legionum Iulianarum, suspicor diuturnius te moraturum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Maurusio suo Salutem. 1:2)
"duro nec enim ex adamante creati, sed tua turba sumus, clarus de gente Latina est iuvenis, quem patriciis maioribus ortum nobilitas gavisa tulit praesagaque formae protinus c nostro posuit cognomina caelo, hunc egomet tota quondam - tibi dulce - pharetra improbus et densa trepidantem cuspide fixi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam34)
Alpini qui iuxta culmina dorsi signat Apollineos sancto cognomine lucos, respicit heu tanti pridem securus alumni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici33)
Sed solum votis, solum clamore tremendo omnibus in turmis optat vocitatque Creonta.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권359)
De sophia amor eius philosophia vocitatus est, de prophetia affectatio eius poeticam vaticinationem deputavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:15)
Faliscorum in honorem Patris Curis et accepit cognomen Iuno.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 8:3)
et hoc enim dei est cognomen.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 1:2)
quorum Geta hostis puplicus iudicatus interiit, Bassianus, Antonio cognomine adsumpto, regno potitus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. V.10)
et hoc post quinque annos sui episcopatus de hac uita subtracto, Berctgilsum, cognomine Bonifatium, de prouincia Cantuariorum, loco eius substituit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XX.4)
At uirgo illa, quam moriens uocabat, mox in loco, quo erat, eadem adtacta infirmitate, ipso, quo uocitata est die de hac luce subtracta, et illum, qui se uocauit, ad regnum caeleste secuta est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VIII.6)
INTERERAT huic synodo, pariterque catholicae fidei decreta firmabat uir uenerabilis Iohannes archicantator ecclesiae sancti apostoli Petri, et abbas monasterii beati Martini, qui nuper uenerat a Roma per iussionem papae Agathonis, duce reuerentissimo abbate Biscopo cognomine Benedicto, cuius supra meminimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].2)

SEARCH

MENU NAVIGATION