라틴어 문장 검색

Neque etiam fieri potuisset, ut parva quantitas spiritus animalis in animalibus, praesertim in tam vastis corporibus qualia sunt balaenae aut elephanti, tantam molem corpoream flecteret et regeret, nisi propter velocitatem motus spiritus, et hebetudinem corporeae molis, quatenus ad expediendam suam resistentiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:7)
Etiam in spiritibus animalium hunc motum vigere existimamus, sed plane incognitum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:7)
Eminet autem hic motus insigniter in excretionibus animalium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:1)
Generationem autem simplicem dicimus non corporum integralium, ut in plantis, aut animalibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:2)
partes solidae plantarum et animalium, veluti folium, flos, caro, os, et sic de caeteris, quae singulae ex succis alimentorum assimilant et generant substantiam successivam et epiusiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:8)
Verum missis nugis, certissimum est partes singulas, tam similares quam organicas, in vegetabilibus et animalibus, succos alimentorum suorum fere communes, aut non multum diversos, primo attrahere cum nonnullo delectu, deinde assimilare, et vertere in naturam suam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:14)
Eminet autem hic motus praecipue in spiritibus animalium, qui motus omnes partium reliquarum, quamdiu ipse in vigore est, contemperat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:4)
Talis invenitur motus in corde et pulsibus animalium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:6)
Habemus enim calorem ignis, qui caloribus solis (prout ad nos deferuntur) et caloribus animalium quasi infinitis partibus potentior est et intensior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:4)
nam hujusmodi utique tam calores quam frigora ab animalibus ad tempus exiguum tolerari possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:7)
veruntamen operari videntur super corpora animalium tantum, et vix ultra.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:2)
Certe quoad corpora animalium, dubium non est quin sint complures medicinae, tam interius quam exterius sumptae, quae condensant tanquam per consensum, ut paulo ante diximus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:15)
partes tangibiles indurari, et, emisso volatili, aliquando figi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:6)
atque etiam in uteris animalium magna est caloris inaequalitas, ex motu, somno, alimentationibus et passionibus foemellarum quae uterum gestant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:5)
Etiam huic regimini motus satis leviter et inscite attribuit Telesius figuras animalium, ob rivulos scilicet et loculos matricis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION