라틴어 문장 검색

Item Antonius Gnipho, vir doctus cuius scholam Cicero post laborem fori frequentabat, Salios Herculi datos probat in eo volumine quo disputat quid sit festra, quod est ostium minusculum in sacrario, quo verbo etiam Ennius usus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 8:1)
Cedo igitur, Eustathius ait, Virgilianum volumen, quia locos singulos eius inspiciens Homericorum versuum promptius ammonebor.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 17:1)
Saucius at serpens sinuosa volumina versat, Adrectisque horret squamis et sibilat or Arduus insurgens:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 28:2)
Nam cum et in primo volumine et in quarto et in nono loquatur quaedam Iuppiter sine tumultu, denique post Iunonis et Veneris iurgium Infit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 38:1)
Fortunam Homerus nescire maluit, et soli decreto, quam μοῖραν vocat, omnia regenda committit, adeo ut hoc vocabulum τύχη in nulla parte Homerici voluminis nominetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 8:2)
Atque ille Graecus quidem fontes imitus ignis eructare in et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:1)
Nam si fastidium facere non timerem, ingentia poteram volumina de his quae a penitissima Graecorum doctrina transtulisset inplere:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 15:1)
teda sed raptus ab omni Consequitur nigri spatiosa volumina fumi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:55)
longo per multa volumina tractu Aestuat unda minax, flatusque incerta futuri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:65)
Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula vel potius titulo contentus esse.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr8)
Una est in nostris tua, Fidentine, libellis Pagina, sed certa domini signata figura, Quae tua traducit manifesto carmina furto.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIII1)
Indice non opus est nostris nec iudice libris, Stat contra dicitque tibi tua pagina 'Fur es.'
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIII3)
Debebunt tibi si qui in hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non lassi pervenient.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, poem pr14)
Lectis vix tibi paginis duabus Spectas eschatocollion, Severe, Et longas trahis oscitationes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VI2)
Marsi doctique Pedonis Saepe duplex unum pagina tractat opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXVII4)

SEARCH

MENU NAVIGATION