라틴어 문장 검색

Immortalia, aeterna volutat animo et in nepotes pronepotesque disponit, cum interim longa conantem eum mors opprimit et hoc, quod senectus vocatur, paucissimorum est circuitus annorum.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 63:1)
Labant humana ac fluunt neque ulla pars vitae nostrae tam obnoxia aut tenera est quam quae maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod praeterit certum est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 130:6)
bene de te merebimur, auferemus tibi istam qua vexas, vexaris insaniam et per tua alienaque volutato supplicia id quod unum tibi bonum superest repraesentabimus, mortem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 94:3)
" Et iste peccabit et in istum alius et tota vita inter errores volutabitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 165:5)
huic cohaereant mundo, an longe ab hoc secesserint et hic vacuo volutentur ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 30:4)
Ne illa quidem quae videntur confusa et incerta, pluvias dico nubesque et elisorum fulminum iactus et incendia ruptis montium verticibus effusa, tremores labantis soli aliaque quae tumultuosa pars rerum circa terras movet, sine ratione, quamvis subita sint, accidunt, sed suas et illa causas habent non minus quam quae alienis locis conspecta miraculo sunt, ut in mediis fluctibus calentes aquae et nova insularum in vasto exsilientium mari spatia.
(세네카, De Providentia, book 1 4:1)
Nihil enim pravi, nihil lubrici superest, nihil in quo arietet aut labet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 41:2)
" Optime loquor, sed adhuc inter mala volutor plurima.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 126:5)
hinc, qua tepenti vere labatur dies, Tyriae per undas vector Europae nitet;
(세네카, Hercules Furens 1:4)
viso labantem Cerbero vidi diem pavidumque Solem;
(세네카, Hercules Furens 1:27)
cur subito labant agitata motu templa?
(세네카, Hercules Furens 8:4)
labat Cithaeron, alta Pellene tremit marcentque Tempe.
(세네카, Hercules Furens 14:19)
culmen impulsum labet.
(세네카, Hercules Furens 14:29)
vultus in somnum cadit et fessa cervix capite summisso labat;
(세네카, Hercules Furens 15:25)
En fusus humi saeva feroci corde volutat somnia (nondum est tanti pestis superata mali clavaeque gravi lassum solitus mandare caput quaerit vacua pondera dextra, motu iactans bracchia vano) nec adhuc omnis expulit aestus, sed ut ingenti vexata noto servat longos unda tumultus et iam vento cessante tumet.
(세네카, Hercules Furens 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION