라틴어 문장 검색

Eutropius, nequeat quamvis metuenda taceri clades et trepidus vulgaverit omnia rumor, ignorare tamen fingit regnique ruinas dissimulat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:184)
nunc vero geminis clades repetita tyrannis famosum vulgavit iter nec nota fefellit semita praestructum bellis civilibus hostem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:97)
sic armenta boum, vastis quae turbida silvis sparsit hiems, cantus ac sibila nota magistri certatim repetunt et avitae pascua vallis inque vicem se voce regunt gaudentque fideles reddere mugitus et, qua sonus attigit aurem, rara per obscuras adparent cornua frondes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:153)
turbidus impulsu venti cum spargitur aër glaucaque fumiferae terga serenat aquae, tunc omnem liquidi vallem mirabere fundi, tunc veteres hastae, regia dona, micant (quas inter, nigrae tenebris obscurus harenae, discolor abruptum flumen hiatus agit;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus18)
Lapis est cognomine magnes decolor obscurus vilis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete2)
Graiorum obscuras Romanis floribus artes inradias, vicibus gratis formare loquentes suetus et alterno verum contexere nodo.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:43)
submersa tenebris proderit obscuro veluti sine remige puppis vel lyra quae reticet vel qui non tenditur arcus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:126)
terret nimium vulgata locorum nobilitas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:61)
aliis sedes obscurior oris exquirenda mihi;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:62)
opprobrii stat nulla fides nec littera venit vulgatura nefas:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:144)
Et alii tamen obscuriores, quorum patrias non accepimus, aliquod stipendium nostro studio contulerunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 10:2)
Cortinale, ubi defrutum fiat, nec angustum nec obscurum sit, ut sine incommodo minister, qui sapam decoquet, versari possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 19:1)
Nam obscuro loco partu eius amoto, praedictus quasi ex ea natus alitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 8:3)
Mox deinde quamdiu non lascivit, obscuro et calido septo custodiatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 18:1)
Pastor album probat, quoniam est ferae dissimilis, magnoque opus interdum discrimine est in propulsandis lupis sub obscuro mane vel etiam crepusculo, ne pro bestia canem feriat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION