라틴어 문장 검색

Unice probo quod Pompei Quintiani morte tam dolenter afficeris, ut amissi caritatem desiderio extendas, non ut plerique qui tantum viventes amant seu potius amare se simulant, ac ne simulant quidem nisi quos florentes vident;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 1:1)
tantum susceptae rei honestas valet, tantumque ad fiduciam vel metum differt, nolint homines quod facias an non probent.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 8:2)
Si innocens est, sicut et spero et malo et, donec aliquid probetur, credo, poteritis absolvere.'
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 17:5)
Ipse sum testis, familiariter ab eo dilectus probatusque, semel omnino me audiente provectum, ut de rebus suis hoc unum referret, ita secum aliquando Cluvium locutum:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 5:1)
Quod adeo probavit, ut repetat:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 12:1)
Diligentiam tuam in retractandis operibus valde probo.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 35 2:1)
Videor ergo summam voti mei consecutus, cum inter initia felicissimi principatus tui probaveris me ad peculiarem indulgentiam tuam pertinere;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 2 2:1)
Cui obsequio meo opto, ut existimes constare rationem, cum omnia facta dictaque mea probare sanctissimis moribus tuis cupiam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 A 3:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Maximus libertus et procurator tuus, domine, praeter decem beneficiarios, quos assignari a me Gemellino optimo viro iussisti, sibi quoque confirmat necessarios esse milites sex.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 271)
Ille enim dies, quo primum probati sunt, veritatem ab iis originis suae exegit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 30 2:5)
Ut decreta quibus damnati erant proferebantur, ita nulla monumenta quibus liberati probarentur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 4:4)
Te, domine, rogo ut quid sentias rescribendo aut consilium meum confirmare aut errorem emendare digneris.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 43 4:1)
Vereor enim, ne in alterutram partem ignorantia lapsus aut illicita confirmem aut necessaria impediam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 452)
Recitata est sententia Veli Pauli proconsulis, qua probabatur Archippus crimine falsi damnatus in metallum:
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 3:1)
Uxori enim meae audita morte avi volenti ad amitam suam excurrere usum eorum negare durum putavi, cum talis officii gratia in celeritate consisteret, sciremque te rationem itineris probaturum, cuius causa erat pietas.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 120 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION