라틴어 문장 검색

si molestias aestimes, etiam puero longum, si velocitatem, etiam seni angustum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 9:3)
Multum enim interesse existimo, utrum exciderit an fluxerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 1:3)
Sed hoc quoque summae humanitatis existimo, senectutem suam, cuius maximus fructus est securior sui tutela et vitae usus animosior, attentius custodire, si scias alicui tuorum esse dulce, utile, optabile.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 4:2)
At quanto ego de illis melius existimo !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 26:1)
at contra ille pusillus et degener, qui obluctatur et de ordine mundi male existimat et emendare mavult deos quam se.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 12:4)
Existimabam similia esse quae , his, quae ostenderentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 14:4)
Inter cetera, propter quae mirabile divini artificis ingenium est, hoc quoque existimo, et quod in tanta copia rerum numquam in idem incidit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 16:1)
propria enim esse debent et ex ipso nata, ex quibus tu aestimes alicuius adfectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 20:2)
Tu ullos esse condicionis peioris existimas quam qui habent et miseriam et invidiam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 17:4)
Itaque hoc tibi philosophia praestabit, quo equidem nihil maius existimo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 18:1)
Eant, ut volent, dum animo compositio sua constet, dum sit magnus et opinionum securus et ob ipsa, quae aliis displicent, sibi placens, qui profectum suum vita aestimet et tantum scire se iudicet, quantum non cupit quantum non timet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 18:4)
Numquid enim quemquam existimas sapere nisi qui sapientiam habet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 11:2)
Non est, ut existimant homines, avida felicitas, sed pusilla;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 6:2)
Deinde ne hoc casu existimes fieri, nec metuunt alia quam debent nec umquam obliviscuntur huius tutelae et diligentiae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 20:1)
Hos tu existimas scire quemadmodum vivendum sit, qui nesciunt quando ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION