라틴어 문장 검색

fusis hostibus etiam castra capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 93:5)
L. Lucretius, consul anni prioris, recenti gloria nitens, suas laudes cum Caesone, memorare pugnas, referre egregia facinora, nunc in expeditionibus nunc in acie suadere et monere iuvenem egregium, instructum naturae fortunaeque omnibus bonis, maximum momentum rerum eius civitatis, in quamcumque venisset suum quam alienum mallent civem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 142:1)
castra servorum publicos vestros penates tenent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 185:4)
postquam ad diem praestitutum venerunt socii, consul extra portam Capenam castra locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 242:2)
ita trifariam adortus castra circumvenit et, cum undique instaret, non sustinentes impetum Volscos vallo deturbat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 245:1)
transgressus inde munitiones pavidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 245:2)
magna et in castris et extra munimenta caedes fugientium fuit, sed praeda maior, quia vix arma secum efferre hostis potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 247:1)
parte exercitus consul castra Aequorum oppugnabat, partem Tusculanis dederat ad arcem reciperandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 252:2)
victor ad Columen - id loco nomen est - exercitu reducto castra locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 254:1)
graccho duce in Labicanum agrum, inde in Tusculanum hostili populatione veniunt plenique praedae in Algido castra locant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 273:1)
in ea castra Q. Fabius, P. Volumnius, A. Postumius legati ab Roma venerunt questum iniurias et ex foedere res repetitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 273:2)
alterum Nautius contra Sabinos duxit castrisque ad Eretum positis, per expeditiones parvas, plerumque nocturnis incursionibus, tantam vastitatem in Sabino agro reddidit ut comparati ad eam prope intacti bello fines Romani viderentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 279:1)
quod ubi senserant hostes, crevit ex metu alieno, ut fit, audacia, et nocte adorti castra postquam parum vis aperta profecerat, munitiones postero die circumdant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 281:1)
tum, quo fuerant ordine in via, exercitum omnem longo agmine circumdat hostium castris et ubi signum datum sit clamorem omnes tollere iubet, clamore sublato ante se quemque ducere fossam et iacere vallum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 301:1)
superat inde castra hostium et in castra consulis venit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 302:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION