라틴어 문장 검색

Sidicinis finitimis arma coniunxerat, unoque proelio haud sane memorabili duorum populorum exercitus fusus propinquitate urbium et ad fugam pronior et in fuga ipsa tutior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 228:2)
fuga cursu, ut simul arva fuga, simul aequora verrit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 729)
fugae medio dum fugit, inter fugam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5471)
est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis, qui domini poenam non meruere sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 145)
Quorum fuga ac desolatione cognita, universi in fugam versi sunt, accelerantes iter versus Civitot, eadem via qua venerant, parum se defendentes ab hostibus, Turci itaque, gaudentes prospero successu victoriae, detruncabant miseram manum peregrinorum, quos spatio trium milliarium caedendo usque ad tentoria [0404C] Petri persecuti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:3)
inritatque virum telis ideo hac arte agit Iuno et imagine decipit Turnum, quia si ei ex aperto fugam suaderet, more viri fortis ille fugae praeponeret mortem, cum praesertim ipse in sequentibus dicat usque adeone mori miserum est?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6441)
'fugae' autem figurate dixit pro 'fuga fidens'. caelum territat armis dictum quidem Vergilii gravitati non congruit, sed perite Dranci haec data sunt verba, qui tumida uti oratione inducitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3513)
Intraverat enim in eam, quae dicitur Persepolis, et tentavit exspoliare templum et civitatem opprimere; quapropter, multitudine ad armorum auxilium concurrente, in fugam versi sunt; et contigit ut Antiochus in fugam versus ab indigenis turpiter rediret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장2)
rursus his resistentibus consuetudine sua ad pedes desiluerunt subfossis equis compluribus nostris deiectis reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos egerunt ut non prius fuga desisterent quam in conspectum agminis nostri venissent.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 12장2)
sed tandem Christiani praevalentes, Tyrios in fugam versos in portam coegerunt, sicut utrique, hi fuga veloci, hi celeri insecutione permisti, potenter urbem ingressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:6)
fugae studio celeris profectionis, ut ille volans simul arva fuga simul aequora verrit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4001)
tum satis comperta solitudine in castris concursus fit ad praetoria consulum nuntiantium fugam hostium adeo trepidam ut tabernaculis stantibus castra reliquerint, quoque fuga obscurior esset crebros etiam relictos ignes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 512:1)
sensit ergo eventus virtutis enixae opem, et Volsci, qua modo simulato metu cesserant, ea in veram fugam effusi, magna pars et in ipso certamine et post in fuga caesi, ceteri in castris, quae capta eodem impetu sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 262:1)
tollitur in caelum clamor occiso eo, qui auctor disrumpendi foederis fuerat, exortus est clamor, et statim secuta fuga Rutulorum, ut 'versique vicissim pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros'. et bene vicissim, quia Troianos in fugam versos fuisse, exinde apparet, quod supra dixit subeunt equites et spicula castris densa cadunt mediis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4621)
Fuga vero ferri ab altero polo magnetis a Gilberto bene notatur non esse fuga propria, sed conformitas, et coitio ad situm magis accommodatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION