라틴어 문장 검색

si non, liber legitur, interdum etiam praesentibus amicis, si tamen illi non gravantur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 4:3)
Post cibum saepe - quem interdiu levem et facilem veterum more sumebat - aestate si quid otii iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 10:1)
Nihil enim legit quod non excerperet;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 10:2)
Super hanc liber legebatur adnotabatur, et quidem cursim.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 11:3)
Nonne videtur tibi recordanti, quantum legerit quantum scripserit, nec in officiis ullis nec in amicitia principis fuisse;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 18:1)
rursus cum audis quid studiis laboris impenderit, nec scripsisse satis nec legisse?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 18:2)
confido tamen haec quoque tibi non minus grata quam ipsos libros futura, quae te non tantum ad legendos eos verum etiam ad simile aliquid elaborandum possunt aemulationis stimulis excitare.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 20:2)
Verum haec hactenus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 6:1)
Petis ut libellos tuos in secessu legam examinem, an editione sint digni;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 1:1)
Igitur non temere iam nunc de universitate pronuntio, de partibus experiar legendo.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 5:1)
Meministine te saepe legisse, quantas contentiones excitarit lex tabellaria, quantumque ipsi latori vel gloriae vel reprehensionis attulerit?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 1:1)
Tunc me vel rigidi legant Catones.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 5:6)
Ita certe sum affectus ipse, cum Graeca epigrammata tua, cum mimiambos proxime legerem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 3:2)
Aeschinen aiunt petentibus Rhodiis legisse orationem suam, deinde Demosthenis, summis utramque clamoribus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 1:1)
An merito, scies cum legeris librum, cuius amplitudo non sinit me longiore epistula praeloqui.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION