라틴어 문장 검색

Non respicit, quid homines turpe iudicent aut miserum, non it qua populus, sed ut sidera contrarium mundo iter intendunt, ita hic adversus opinionem omnium vadit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 75:1)
Errantem per agros ignorantia viae melius est ad rectum iter admovere quam expellere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 86:3)
Quisquis sequitur priores male iter ingressos, quidni habeat excusationem, cum publica via erraverit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 50:2)
Nec, ut quibusdam visum est, arduum in virtutes et asperum iter est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 71:5)
Quaeris quod sit ad libertatem iter ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:14)
in hos enim, quia non supinis manibus exceperant servitutem missisque legatis libera responsa dederant, quae contumeliosa reges vocant, Cambyses fremebat et non provisis commeatibus, non exploratis itineribus, per invia, per arentia trahebat omnem bello utilem turbam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 122:3)
Cui intra primum iter deerant necessaria, nec quicquam subministrabat sterilis et inculta humanoque ignota vestigio regio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 122:4)
" Idem quadam nocte, cum quosdam ex militibus suis exaudisset omnia mala imprecantis regi, qui ipsos in illud iter et inextricabile lutum deduxisset, accessit ad eos, qui maxime laborabant, et cum ignorantis a quo adiuvarentur explicuisset :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 134:1)
Iter angustum rixas transeuntium concitat, diffusa et late patens via ne populos quidem collidit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 199:2)
Si parum habebit auctoritatis aut virium nec illum erit admissura res publica, si valetudo illum impediet, quomodo navem quassam non deduceret in mare, quomodo nomen in militiam non daret debilis, sic ad iter, quod inhabile sciet, non accedet.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 16:4)
dux lectissimos mittit, qui nocturnis hostes aggrediantur insidiis aut explorent iter aut praesidium loco deiciant.
(세네카, De Providentia, book 1 44:2)
Non erit illi planum iter ;
(세네카, De Providentia, book 1 62:7)
" Aliud ex alio iter suscipitur et spectacula spectaculis mutantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 32:9)
Hoc si quis in medullas demiserit et omnia aliena mala, quorum ingens cotidie copia est, sic aspexerit, tamquam liberum illis et ad se iter sit, multo ante se armabit quam petatur ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 104:4)
aliquando vectatio iterque et mutata regio vigorem dabunt convictusque et liberalior potio.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 152:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION