라틴어 문장 검색

destinarat etiam Ostia tenus moenia promouere atque inde fossa mare ueteri urbi inducere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 16장 1:3)
cenitabatque nonnumquam et in publico, naumachia praeclusa uel Martio campo uel circo maximo, inter scortorum totius urbis et ambubaiarum ministeria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 27장 2:2)
item stagnum maris instar, circumsaeptum aedificiis ad urbium speciem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 1:5)
damnatorum liberi urbe pulsi enecti que ueneno aut fame;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 2:2)
nam quasi offensus deformitate ueterum aedificiorum et angustiis flexurisque uicorum, incendit urbem tam palam, ut plerique consulares cubicularios eius cum stuppa taedaque in praediis suis deprehensos non attigerint, et quaedam horrea circa domum Auream, quorum spatium maxime desiderabat, ut bellicis machinis labefacta atque inflammata sint, quod saxeo muro constructa erant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 38장 1:4)
histrionem et philosophum Nero nihil amplius quam urbe Italiaque summouit, uel contemptu omnis infamiae uel ne fatendo dolorem irritaret ingenia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 3:3)
quidquid ubique exulum, quidquid in urbe hominum Gallicanorum esset contrucidare, illos ne desciscentibus adgregarentur, hos ut conscios popularium suorum atque fautores;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 43장 1:3)
urbem incendere feris in populum immissis, quo difficilius defenderentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 43장 1:6)
'ecquid in urbe noui de Nerone?
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 2:3)
Obiit tricensimo et secundo aetatis anno, die quo quondam Octauiam interemerat, tantumque gaudium publice praebuit, ut plebs pilleata tota urbe discurreret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 57장 1:1)
ex Achaica liberos Gaium et Seruium procreauit, quorum maior Gaius attritis facultatibus urbe cessit prohibitusque a Tiberio sortiri anno suo proconsulatum uoluntaria morte obiit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 4:3)
sed superuenientibus ab urbe nuntiis ut occisum Neronem cunctosque in uerba sua iurasse cognouit, deposita legati suscepit Caesaris appellationem iterque ingressus est paludatus ac dependente a ceruicibus pugione ante pectus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 11장 1:2)
ea fama et confirmata et aucta est, ut primum urbem introiit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 12장 2:1)
urbem quoque et deinde Palatium ingressum excepit terrae tremor et assimilis quidam mugitui sonus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 1:4)
tempore deinde Samnitici belli praesidio in Apuliam misso quosdam ex Vitellis subsedisse Nuceriae eorumque progeniem longo post interuallo repetisse urbem atque ordinem senatorium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 1장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION