라틴어 문장 검색

nollem Corinthum, sed credo aliquid secutos, opportunitatem loci maxime, ne posset aliquando ad bellum faciendum locus ipse adhortari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 47:2)
Totius autem iniustitiae nulla capitalior quam eorum, qui tum, cum maxime fallunt, id agunt, ut viri boni esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 55:6)
Ut enim ab illa infinita discedatur, propior est eiusdem gentis, nationis, linguae, qua maxime homines coniunguntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:2)
Et quamquam omnis virtus nos ad se allicit facitque, ut eos diligamus, in quibus ipsa inesse videatur, tamen iustitia et liberalitas id maxime efficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 74:1)
Sed in his omnibus officiis tribuendis videndum erit, quid cuique maxime necesse sit, et quid quisque vel sine nobis aut possit consequi aut non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 78:1)
Itaque in probris maxime in promptu est si quid tale dici potest:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 80:2)
et P. Scipiones, hinc M. Marcellus, innumerabiles alii, maximeque ipse populus Romanus animi magnitudine excellit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 80:7)
Difficile autem est, cum praestare omnibus concupieris, servare aequitatem, quae est iustitiae maxime propria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 84:3)
Vera autem et sapiens animi magnitudo honestum illud, quod maxime natura sequitur, in factis positum, non in gloria iudicat principemque se esse mavult quam videri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 85:2)
Omnino fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur, quarum una in rerum externarum despicientia ponitur, cum persuasum est nihil hominem, nisi quod honestum decorumque sit, aut admirari aut optare aut expetere oportere nullique neque homini neque perturbationi animi nec fortunae succumbere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 87:1)
Altera est res, ut, cum ita sis affectus animo, ut supra dixi, res geras magnas illas quidem et maxime utiles, sed [ut] vehementer arduas plenasque laborum et periculorum cum vitae, tum multarum rerum, quae ad vitam pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 87:2)
Prohibenda autem maxime est ira in puniendo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 115:2)
Atque etiam in secundissimis rebus maxime est utendum consilio amicorum iisque maior etiam quam ante tribuenda auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 118:1)
in quo maxime vis perspicitur decori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 128:5)
Fit autem interdum, ut non nulli omissa imitatione maiorum suum quoddam institutum consequantur, maximeque in eo plerumque elaborant ii, qui magna sibi proponunt obscuris orti maioribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 149:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION