라틴어 문장 검색

Huic consilio suffragabatur etiam illa res, quod ex duobus contrariis generibus, quae superiore bello cum Sertorio steterant civitates, victae nomen atque imperium absentis Pompei timebant, quae in amicitia manserant, magnis affectae beneficiis eum diligebant;
(카이사르, 내란기, 1권 61:4)
Caesaris autem erat in barbaris nomen obscurius.
(카이사르, 내란기, 1권 61:5)
Quibus rebus confectis Caesar magis eos pro nomine et vetustate, quam pro meritis in se civitatis conservans duas ibi legiones praesidio relinquit, ceteras in Italiam mittit;
(카이사르, 내란기, 2권 22:7)
Equidem me Caesaris militem dici volui, vos me imperatoris nomine appellavistis.
(카이사르, 내란기, 2권 32:31)
Cuius si vos paenitet, vestrum vobis beneficium remitto, mihi meum nomen restituite, ne ad contumeliam honorem dedisse videamini."
(카이사르, 내란기, 2권 32:32)
Qua in fuga Fabius Pelignus quidam ex infimis ordinibus de exercitu Curionis primus agmen fugientium consecutus magna voce Varum nomine appellans requirebat, uti unus esse ex eius militibus et monere aliquid velle ac dicere videretur.
(카이사르, 내란기, 2권 35:1)
Praeterea magnum numerum ex Thessalia, Boeotia, Achaia Epiroque supplementi nomine in legiones distribuerat:
(카이사르, 내란기, 3권 4:6)
clam nuntiis ad Milonem missis, qui Clodio interfecto eo nomine erat damnatus, atque eo in Italiam evocato, quod magnis muneribus datis gladiatoriae familiae reliquias habebat, sibi coniiunxit atque eum in Thurinum ad sollicitandos pastores praemisit.
(카이사르, 내란기, 3권 21:7)
cuius modo rei nomen reperiri poterat, hoc satis esse ad cogendas pecunias videbatur.
(카이사르, 내란기, 3권 32:5)
praeesse autem suo nomine exercitui, ut praeter auctoritatem vires quoque ad coercendum haberet.
(카이사르, 내란기, 3권 57:8)
Hoc nomen obtinuit atque ita se postea salutari passus est, sed neque in litteris scribere est solitus, neque in fascibus insignia laureae praetulit.
(카이사르, 내란기, 3권 71:8)
Erat edictum Pompei nomine Amphipoli propositum, uti omnes eius provinciae iuniores, Graeci civesque Romani, iurandi causa convenirent.
(카이사르, 내란기, 3권 102:2)
Erat in procuratione regni propter aetatem pueri nutricius eius, eunuchus nomine Pothinus.
(카이사르, 내란기, 3권 108:1)
Quo facto regem ut in sua potestate haberet, Caesar efficit, magnam regium nomen apud suos auctoritatem habere existimans et ut potius privato paucorum et latronum quam regio consilio susceptum bellum videretur.
(카이사르, 내란기, 3권 109:8)
Haec constabant ex Gabinianis militibus qui iam in consuetudinem Alexandrinae vitae ac licentiae venerant et nomen disciplinamque populi Romani dedidicerant uxoresque duxerant, ex quibus plerique liberos habebant.
(카이사르, 내란기, 3권 110:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION