라틴어 문장 검색

prudenter enim, qui cum interrogasset rusticum testem, an Amphionem nosset, negante eo, detraxit aspirationem breviavitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 223:1)
Ceteri nihil suspicantes dant, Cassius semet eo brevi venturum pollicetur ac paulo ante legatos ex urbe proficiscitur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 44장4)
postremo caueret id petere a populo Romano, quod illi iure negaretur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장5)
Cui Metellus petenti, more regum ut sellam iuxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque negauerat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장2)
Ille animo feroci negat se totiens fusum Numidam pertimescere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장5)
Nam quidam fallere docuerunt, dum timent falli, et illi ius peccandi suspicando fecerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 3:4)
Unum versum eius, qui ad philosophiam pertinet et ad hanc partem, quae modo fuit in manibus, referam, quo negat fortuita in nostro habenda:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 9:1)
Hic illum, quantum suspicor, etiam cum se confirmaverit et omnibus vitiis exuerit, sapientem quoque sequetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 1:5)
Non nego indulgendum illi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 1:2)
serviendum nego.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 1:3)
quis negat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 15:8)
Dum me illi paro, tu interim, qui potes, qui intellegis, unde quo evaseris, et ex eo suspicans, quousque sis evasurus, compone mores tuos, attolle animum, adversus formidata consiste.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 9:1)
Haec ego scio et saepe dicta et saepe dicenda, sed neque cum legerem, aeque mihi profuerunt, neque cum audirem iis dicentibus, qui negabant timenda, a quorum metu aberant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 7:1)
Propera ergo, Lucili carissime, et cogita quantum additurus celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, si equitem adventare suspicareris ac fugientium premere vestigia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 3:1)
Negat Cicero, si duplicetur sibi aetas, habiturum se tempus, quo legat lyricos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION