라틴어 문장 검색

sed non ideo vitia non sunt, si naturae melioris indicia sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 82:3)
stultis, luxuriosis nepotibusque hoc nomen imponimus et omnibus vitiis parum callidis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 88:3)
facile est enim teneros adhuc animos componere, difficulter reciduntur vitia quae nobiscum creverunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 94:2)
plurimum potest consuetudo, quae si gravis est, alit vitium.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 103:2)
Umidioribus siccioribusque et frigidis non est ab ira periculum, sed ignaviora vitia metuenda sunt, pavor et difficultas et desperatio et suspiciones.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 105:1)
in nobis quidem sors nascendi et educatio nec vitii locum nec iam praecepti habet ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 119:2)
hoc humanae naturae vitium suspectum notumque nobis sit, quod, quae inviti audimus, libenter credimus et, antequam iudicemus, irascimur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 121:4)
Maximum enim illos malum cepit et omnia exsuperans vitia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 204:1)
nec aliorum more vitiorum sollicitat animos, sed abducit et impotentes sui cupidosque vel communis mali exagitat, nec in ea tantum in quae destinavit, sed in occurrentia obiter furit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 4:2)
Cetera vitia impellunt animos, ira praecipitat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 4:3)
Alia vitia a ratione, hoc a sanitate desciscit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 5:3)
Ne irascamur praestabimus, si omnia vitia irae nobis subinde proposuerimus et illam bene aestimaverimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 30:1)
sumuntur a conversantibus mores et ut quaedam in contactos corporis vitia transibunt, ita animus mala sua proximis tradit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 47:2)
Accedit huc, quod non tantum exemplo melior fit qui cum quietis hominibus vivit, sed quod causas irascendi non invenit nec vitium suum exercet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 49:3)
Facient quidem nos delicatos et in malam consuetudinem inducent nihil contra voluntatem audiendi, sed proderit vitio suo intervallum et quietem dare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 53:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION