라틴어 문장 검색

Idem pro Cluentio ait se totam causam vetere instituto solum perorasse, et pro C. Cornelio quadriduo egisse, ne dubitare possimus, quae per plures dies - ut necesse erat - latius dixerit, postea recisa ac repurgata in unum librum grandem quidem unum tamen coartasse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 8:1)
Nam cum vocem praepararet acturus in consulatu principi gratias, liber quem forte acceperat grandiorem, et seni et stanti ipso pondere elapsus est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 5:1)
Quotiens enim ad fastidium legentium deliciasque respicio, intellego nobis commendationem et ex ipsa mediocritate libri petendam.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 4:2)
nam descriptiones locorum, quae in hoc libro frequentiores erunt, non historice tantum sed prope poetice prosequi fas est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 5:3)
nec alia ex causa principiorum libri circumferuntur, quam quia existimatur pars aliqua etiam sine ceteris esse perfecta.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 12:1)
Hominem te patientem vel potius durum ac paene crudelem, qui tam insignes libros tam diu teneas!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 1:1)
Parieti eius in bibliothecae speciem armarium insertum est, quod non legendos libros sed lectitandos capit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 8:2)
Potest tamen fieri ut quamquam in his difficultatibus libro isti novitas lenocinetur, novitas apud nostros;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 7:1)
Pergratum est mihi quod tam diligenter libros avunculi mei lectitas, ut habere omnes velis quaerasque qui sint omnes.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 1:1)
Super hanc liber legebatur adnotabatur, et quidem cursim.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 11:3)
ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 15:2)
Extendi epistulam cum hoc solum quod requirebas scribere destinassem, quos libros reliquisset;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 20:1)
confido tamen haec quoque tibi non minus grata quam ipsos libros futura, quae te non tantum ad legendos eos verum etiam ad simile aliquid elaborandum possunt aemulationis stimulis excitare.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 20:2)
Multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non habebat modo, verum etiam venerabatur, Vergili ante omnes, cuius natalem religiosius quam suum celebrabat, Neapoli maxime, ubi monimentum eius adire ut templum solebat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 8:3)
Librum, quo nuper optimo principi consul gratias egi, misi exigenti tibi, missurus etsi non exegisses.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION