라틴어 문장 검색

cum enim illam ad sollemne et statu[tu]m sacrificium curru vehi ius esset satis longe ab oppido ad fanum morarenturque iumenta, tum iuvenes i quos modo nominavi veste posita corpora oleo perunxerunt, ad iugum accesserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 112:4)
saepe enim multi, qui aut propter victoriae cupiditatem aut propter gloriae aut etiam, ut ius suum et libertatem tenerent, volnera exceperunt fortiter et tulerunt, idem omissa contentione dolorem morbi ferre non possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:2)
poëta ius suum tenuit et dixit audacius) - cadit igitur in eundem et misereri et invidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 21:1)
illam enim oderas, et iure fortasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:13)
ex hoc et illa iure laudantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 28:6)
iure autem erat semper idem voltus, cum mentis, a qua is fingitur, nulla fieret mutatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 31:5)
qui cum cetera litteris mandarent, alii ius civile, alii orationes suas, alii monumenta maiorum, hanc amplissimam omnium artium, bene vivendi disciplinam, vita magis quam litteris persecuti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 5:6)
eodem enim vitio est ecfusio animi in laetitia quo in dolore contractio, eademque levitate cupiditas est in appetendo qua laetitia in fruendo, et ut nimis adflicti molestia, sic nimis elati laetitia iure iudicantur leves;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:4)
Maio/r mihi moles, ma/ius miscendu/mst malum, Qui illi/us acerbum co/r contundam et co/mprimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 77:5)
atque ei ne integrum quidem erat, ut ad iustitiam remigraret, civibus libertatem et iura redderet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 62:8)
ubi cum tyrannus cenavisset Dionysius, negavit se iure illo nigro, quod cenae caput erat, delectatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 98:3)
de sapiente enim haec omnis oratio est, cui iure id accidere non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 107:7)
nam iure exulantem consolari non oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 107:8)
Jam vero Superis convivae admittimur, alti Jura poli tractare licet, jamque abdita coecae Claustra patent Terrae rerumque immobilis ordo, Et quae praeteriti latuerunt saecula mundi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 3:9)
& pari jure motus corporum viribus quibuscunq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 24:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION