라틴어 문장 검색

M ultum interest, utrum ad consumptam materiam an ad subactam accedas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 6:1)
Magna verba excidunt, cum tortor poposcit manum, cum mors propius accessit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 7:3)
Non recipit rerum natura, ut aliquis magno animo accedat ad id, quod malum iudicat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 17:4)
Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum metu aut spe bonorum, ad quae pervenire tanti sit devorata unius mali patientia, dissident inter se iudicia facientis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:2)
Accedunt viris feminae, interponuntur tibiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 9:3)
Lycurgum si eadem aetas tulisset, sacro illi numero accessisset octavus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 6:3)
Cum pervenit in ventrem, aequali eius fervore concoquitur, tunc demum corpori accedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 22:5)
Quare enim qui labi coepit, alicubi subsistat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 23:2)
Accedimus ad illa, non pervenimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 27:2)
Nec ideo mihi plures annos accedere recusaverim, nihil tamen mihi ad beatam vitam defuisse dicam, si spatium eius inciditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 6:1)
Non contentus tot civitatium strage, quas aut vicerat Philippus aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert, nec subsistit usquam lassa crudelitas immanium ferarum modo, quae plus quam exigit fames mordent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 62:4)
Adversus tam potentem explicitumque late furorem operosior philosophia facta est et tantum sibi virium sumpsit, quantum iis, adversus quae parabatur, accesserat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 32:1)
Vesicae te dolor inquietavit, epistulae venerunt parum dulces, detrimenta continua, propius accedam, de capite timuisti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 3:1)
videre, quid homo prudens animi habeat contra mortem, contra dolorem, cum illa accedat, hic premat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 17:2)
Ille, qui et mari et terra pecuniam agitabat, qui ad publica quoque nullum relinquens inexpertum genus quaestus accesserat, in ipso actu bene cedentium rerum, in ipso procurrentis pecuniae impetu raptus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION