라틴어 문장 검색

quem ferunt eximio quodam usum lepore dicendi aspernatum esse omne animi sensusque iudicium primumque instituisse - quamquam id fuit Socraticum maxime - non quid ipse sentiret ostendere, sed contra id, quod quisque se sentire dixisset, disputare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 67:6)
Genus igitur dicendi est eligendum, quod maxime teneat eos, qui audiant, et quod non solum delectet, sed etiam sine satietate delectet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 97:1)
Difficile enim dictu est, quaenam causa sit, cur ea, quae maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima acerrime commovent, ab eis celerrime fastidio quodam et satietate abalienemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 98:1)
Quin etiam gustatus, qui est sensus ex omnibus maxime voluptarius quique dulcitudine praeter ceteros sensus commovetur, quam cito id, quod valde dulce est, aspernatur ac respuit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 99:3)
Id desideratur omnibus eis in locis, quos ad fidem orationis faciendam adhiberi dixit Antonius, vel cum explanamus aliquid vel cum conciliamus animos vel cum concitamus, sed in hoc, quod postremum dixi, amplificatio potest plurimum, eaque una laus oratoris est [et] propria maxime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 104:2)
Nam illud alterum genus, quod est temporibus, locis, reis definitum, obtinent, atque id ipsum lacinia - nunc enim apud Philonem, quem in Academia [maxime] vigere audio, etiam harum iam causarum cognitio exercitatioque celebratur - alterum vero tantum modo in prima arte tradenda nominant et oratoris esse dicunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 110:2)
Tum Caesar 'unum' inquit 'me ex tuo sermone maxime, Crasse, commovit, quod eum negasti, qui non cito quid didicisset, umquam omnino posse perdiscere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 146:1)
vel quod omnis translatio, quae quidem sumpta ratione est, ad sensus ipsos admovetur, maxime oculorum, qui est sensus acerrimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 160:4)
aut translatum, quod maxime tamquam stellis quibusdam notat et illuminat orationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 170:4)
Sequitur continuatio verborum, quae duas res maxime, conlocationem primum, deinde modum quendam formamque desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 171:1)
Probatur autem ab eodem illo maxime paean, qui est duplex:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 183:1)
Atque haec quidem ab eis philosophis, quos tu maxime diligis, Catule, dicta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 187:1)
'Hanc igitur' Crassus inquit 'ad legem cum exercitatione tum stilo, qui et alia et hoc maxime ornat ac limat, formanda nobis oratio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 190:1)
Consuetudo modo illa sit scribendi atque dicendi, ut sententiae verbis finiantur eorumque verborum iunctio nascatur ab proceris numeris ac liberis, maxime heroo aut paeane priore aut cretico, sed varie distincteque considat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 191:4)
Notatur enim maxime similitudo in conquiescendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 191:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION