라틴어 문장 검색

Et cum est in inferioribus et ideo dies breviores facit, lugere creditur dea, tamquam sole raptu mortis temporalis amisso et a Proserpina retento, quam numen terrae inferioris circuli et antipodum diximus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 3:1)
rursumque Adonin redditum Veneri credi volunt, cum sol evictis sex signis inferioris ordinis incipit nostri circuli lustrare hemisphaerium cum incremento luminis et dierum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 3:2)
Simulachrum huius deae in monte Libano fingitur capite obnupto, specie tristi, faciem manu laeva intra amictum sustinens, lacrimae visione conspicientium manare creduntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:1)
ex quibus latebris vel angustiis rursus emergens ad aestivum hemisphaerium, tamquam enascens, in augmenta porrigitur, et tunc ad regnum suum pervenisse iam creditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 15:2)
Gemini autem, qui alternis mortibus vivere creduntur, quid aliud nisi solem unum eundemque significant modo descendentem in ima mundi modo mundi in summam altitudinem resurgentem?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 22:1)
Et ideo Iustitia creditur, quae sola facit nascentes fructus ad usus hominum pervenire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 24:3)
Huius Inui amor et deliciae Ἠχὼ creditur nullius oculis obnoxia:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 7:1)
An ego credam, quod ille, cum diceret:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 3:1)
Plane, inquit, satis esse credo Romanis haec, etsi avarissimi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 3:2)
Sed tu, inquit, noli credere.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 4:2)
et talem fuisse apud maiores Claudiam credere audebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 4:2)
Feras, non culpes, quod mutari non potest.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:2)
Nonne eo additum credideris, non quia orabat tantum, sed quia et aras tenebat, auditum?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 9:3)
quod aut aliter urbem capi posse non crederent, aut etiam, si posset, nefas aestimarent deos habere captivos.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 2:2)
Alii enim Iovem crediderunt, alii Lunam:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION